Charter Document - 01390173
| Charter Number: | 01390173 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of the Priory of Wetherhal |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1241 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est Finalis Concordia facta in Curia Domini Regis apud Karliolum a die Sancti Michaelis in tres Septimanas Anno Regni Regis Henrici filij Regis Johannis vicesimo quinto coram Roberto de Levington Radulpho de Revcleg Willelmo de Culewrch et Sollano de Nevill Justiciarijs Itinerantibus et alijs Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Aliciam de Bellocampo et Amabillam sororem ejus petentes et Willelmum Abbatem de Eboraco tenentem per Willelmum de Leytun positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de duabus carucatas terre et dimidia cum pertinentijs in Cringeldic Unde assisa mortis Antecessorum sum monita fuit inter eos in eadem Curia Scilicet quod predicte Alicia et Amabilla recognoverunt totam predictam terram cum pertinentijs esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie sue de Eboraco ut illam quam idem Abbas et Ecclesia sua habent de dono Rogeri de Bellocampo fratris predictarum Alicie et Amabille cujus heredes ipse sunt et remiserunt et quiete clamaverunt de se et heredibus suis predicto Abbati et Successoribus suis et Ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamatione fine et Concordia idem Abbas dedit predictis Alicie et Amabille tres Marcas Argenti
