Charter Document - 01390144
Charter Number: | 01390144 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register of the Priory of Wetherhal |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi Fidelibus ad quorum notitiam praesens scriptum pervenerit Agnes quae fuit uxor Walteri de Neuby Salutem aeternam in Domino Noverit universitas vestra me in libera potestate et viduitate mea remisisse et quietum clamasse imperpetuum Deo et Beatae Mariae Eboraci et Domui de Wederhal et Monachis ibidem Deo servientibus totum jus et clamium quod habui vel habere potui nomine Dotis in tertiam partem quatuor bovatarum terrae cum pertinentijs in territorio de Neuby quas Walterus Maritus meus dedit Domui de Wederhal in puram et perpetuam Elemosinam In cujus rei Testimonium praesenti scripto sigillum meum apposui Hijs Testibus Domino Willelmo filio Rogeri Domino Roberto de Castelkairoc Willelmo de la Blamyre Adam Armstrang Willelmo de Croklyn Johanne Stelfot et alijs Datum apud Karleolum die Martis proximo post Festum Sanctae Trinitatis Anno Gratiae mccxlvii
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi Fidelibus ad quorum notitiam praesens scriptum pervenerit Agnes quae fuit uxor Walteri de Neuby Salutem aeternam in Domino Noverit universitas vestra me in libera potestate et viduitate mea remisisse et quietum clamasse imperpetuum Deo et Beatae Mariae Eboraci et Domui de Wederhal et Monachis ibidem Deo servientibus totum jus et clamium quod habui vel habere potui nomine Dotis in tertiam partem quatuor bovatarum terrae cum pertinentijs in territorio de Neuby quas Walterus Maritus meus dedit Domui de Wederhal in puram et perpetuam Elemosinam In cujus rei Testimonium praesenti scripto sigillum meum apposui Hijs Testibus Domino Willelmo filio Rogeri Domino Roberto de Castelkairoc Willelmo de la Blamyre Adam Armstrang Willelmo de Croklyn Johanne Stelfot et alijs Datum apud Karleolum die Martis proximo post Festum Sanctae Trinitatis Anno Gratiae mccxlviidate