Charter Document - 01390092
| Charter Number: | 01390092 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of the Priory of Wetherhal |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis Concordia facta in Curia Domini Regis apud Cumberland in crastino clausi Pasche Anno Regni Regis Henrici filij Regis Johannis decimo nono coram Rogero Berteram Roberto de Ros Willelmo de Eboraco Ranulpho filio Henrici et Thoma filio Johannis Justiciarijs itinerantibus et alijs Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem filium Elmine petentem et Robertum Abbatem Sancte Marie de Eboraco tenentem de duabus bovatis terre cum pertinentijs in Wederhal unde assisa mortis Antecessorum sum monita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Johnannes recognoscat totam predictam terram cum pertinentijs esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie sue de Eboraco Et pro hac recognitione fine et concordia idem Abbas concessit predicto Johanni totam predictam terram cum pertinentijs Et preterea idem Abbas concessit predicto Johanni de Tenemento quod Margareta filia Elmine tenuit in eadem Villa quatuor solidos per annum habendum et tenendum eidem Johanni et heredibus suis de predicto Abbate et Successoribus suis et Ecclesia sua de Eboraco inperpetuum Reddendo inde annuatim octo solidos sterlingorum ad duos terminos anni scilicet medietatem ad Pentecosten et alteram medietatem ad Festum Sancti Martini Et sciendum quod idem Johannes et heredes sui cariabunt bladum predicti Abbatis et Successorum suorum de Wederhale una die in Autumpno et invenient unum hominem ad metendum una die in Autumno et arabunt una die per annum et cariabunt meremium stagni et molendini de Wederhale et reparabunt molendinum et stagnum de Wederhale cum alijs hominibus de predicta villa de Wederhale Et molent ad molendinum dicti Abbatis et successorum suorum de Wederhal ad tertium decimum vas et dabunt pannagium sicut alij liberi homines de predicta villa de Wederhale Nec idem Johannes vel heredes sui aliquid clamare vel exigere poterint in assarcis dicti Abbatis et Successorum suorum de Wederhal factis vel imposterum faciendis occasione dicti Tenementi Salva tamen eidem Johanni et heredibus suis communia Pasture in stipulis et warettis Et hec Concordia facta fuit presente predicta Margareta et agnoscente se debere predictum redditum quatuor solidorum per annum Et sciendum est quod si predictus Johannes vel heredes sui implicentur de predicta terra vel de predicto redditu quatuor solidorum per annum aliquo tempore imposterum dictus Abbas nec Successores sui predictam terram nec predictum redditum predicto Johanni nec heredibus sui tenentur warantizare
