Charter Document - 01390066
| Charter Number: | 01390066 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of the Priory of Wetherhal |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1257 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Domini mcclvii ad Festum Sancti Martini in yeme facta fuit haec Conventio inter Johannem Spendlime et Margaretam uxorem ejus ex una parte et fratrem Henrici de Tutesbir tunc temporis Priorem de Wederhal et Monachos ejusdem domus ex altera videlicet quod dicti Johannes et Margareta de consensu et voluntate haeredum suorum concesserunt et dimiserunt dictis H Priori et Monachis de Wederhale unam bovatam terrae in territorio de Wederhale de duobus scilicet bovatis quas quondam tenuerunt in eadem domo de Wederhale quae jacent ubique propinquiores terrae Dominae Dionisiae de Wederhal tenend et habend dictae domui de Wederhale libere quiete et pacifice integre sine aliquo retenemento usque ad terminum sexaginta annorum plene completorum Et sciendum quod dicti Johannes et Margareta et haeredes sui solvent antiquam firmam et facient antiquum servicium plene quae pertinent ad dictas duas bovatas terrae sicut fecerunt qui eas integras habuerunt in manu sua Pro hac autem dimissione et concessione dederunt dicti Prior et Monachi dictis Johanni et Margaretae tres marcas argenti in eorum magna necessitate Ad hanc veto convencionem fideliter sine dolo et omni cavellatione tenend tam dictus Johannes quam Margareta uxor ejus affidaverunt et tactis Sacrosanctis juraverunt In cujus rei Testimonium praesenti scripto cirografphato partes alternatim sigilla sua apposuerunt
Markups
Names Markup:
Anno Domini mcclvii ad Festum Sancti Martini in yemedate facta fuit haec Conventio inter Johannem Spendlime et Margaretam uxorem ejus ex una parte et fratrem Henrici de Tutesbir tunc temporis Priorem de Wederhal et Monachos ejusdem domus ex altera videlicet quod dicti Johannes et Margareta de consensu et voluntate haeredum suorum concesserunt et dimiserunt dictis H Priori et Monachis de Wederhale unam bovatam terrae in territorio de Wederhale de duobus scilicet bovatis quas quondam tenuerunt in eadem domo de Wederhale quae jacent ubique propinquiores terrae Dominae Dionisiae de Wederhal tenend et habend dictae domui de Wederhale libere quiete et pacifice integre sine aliquo retenemento usque ad terminum sexaginta annorum plene completorum Et sciendum quod dicti Johannes et Margareta et haeredes sui solvent antiquam firmam et facient antiquum servicium plene quae pertinent ad dictas duas bovatas terrae sicut fecerunt qui eas integras habuerunt in manu sua Pro hac autem dimissione et concessione dederunt dicti Prior et Monachi dictis Johanni et Margaretae tres marcas argenti in eorum magna necessitate Ad hanc veto convencionem fideliter sine dolo et omni cavellatione tenend tam dictus Johannes quam Margareta uxor ejus affidaverunt et tactis Sacrosanctis juraverunt In cujus rei Testimonium praesenti scripto cirografphato partes alternatim sigilla sua apposuerunt
