Charter Document - 01380409
| Charter Number: | 01380409 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Letters and Charters of Gilbert Foliot [Hereford] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1186 - 1187 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem gratiam et benedictionem Ad omnium uestrum uolumus deuenire noticiam nos dedisse et concessisse Ricardo de Lichefeld seruienti nostro pro seruitio suo unam uirgatam terre in Ylling que fuit Alfwini de Yllinges cum omnibus ad ipsam uirgatam pertinentibus liberam et quietam ab omni seruitio et consuetudine tenend et habend sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris pro quinque solidis nobis ad quatuor terminos annuatim inde soluendis predictus uero Ricardus iam dictam uirgatam ad regis geldum de tribus denariis per annum adquietabit Et pro hac donatione et concessione dedit nobis nominatus Ricardus tres bisantios de gersuma Quod quia sibi firmum et stabile uolumus permanere presentis carte inscriptione et sigilli nostri appositione roboramus His testibus Roberto archidiacono Essexie Roberto Folet Gileberto Banastre magistro Waltero de Witteneia canonicis beati Pauli Iohanne Witeng Stefano Walense magistro Radulfo cantore Henrico Foliot Gileberto Foliot clericis nostris Willelmo de Punfret senescallo Reg[inaldo] dispensario Rodberto Parage pincerna Alexandro de Kamera Turstano forestario Andrea de Fuleham Gileberto de Ylling[] capellano Willelmo de Westilling Willelmo filio Osberti Geruasio de Brenford Willelmo Purcel Alexandro de Hida hominibus nostris et multis aliis
