Charter Document - 01380374

Charter Document - 01380374


Charter Number: 01380374
Cartulary Title: The Letters and Charters of Gilbert Foliot [Hereford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1180
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Londoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere peruenerint salutem in Domino Sicut opus est karitatis inter religiosorum precipue fratrum loca pacem reformare ita pium esse dinoscitur reformatam perpetua stabilitate communire Quod quia scripture suffragio efficacius effici posse credimus uniuersitati uestre presentium litterarum attestatione significare curauimus causam que uertebatur inter dilectos filios nostros canonicos regulares sancti Botulfi Colecestrie et canonicos Nobiliacensis ecclesie super ecclesia sancti Leonardi de Bresete nobis a summo pontifice appellatione remota delegatam hoc tandem fine in nostra presentia utriusque partis in hoc concurrente assensu conquieuisse Partibus siquidem in nostra presentia ad diem sibi peremptorie prefixum constitutis et multis hinc inde rationibus propositis et allegationibus auditis et testibus productis iuratis et sufficienter examinatis cartis quoque quas Nobiliacenses canonici in sue partis assertionem produxerant perlectis cum iam usque ad diffinitiuam peruentum esset sententiam postquam partes aliquandiu inter se de pace tractauerant G[odefridus] prior et canonici sancti Botulfi amicorum suorum consilio malentes ab actione quam instituerant spontanea uoluntate recedere quam iudicialis euentum calculi qui plerumque solet esse dubius expectare omni iuri quod habuerunt immo iuri si quod habuerunt in prelibata ecclesia sancti Leonardi de Bresete in manus nostras resignauerunt et refutauerunt et predictus Godefridus prior sancti Botulfi qui per litteras conuentus sui ratihabitionis in causa illa ad agendum et componendum procurator confirmatus fuerat et alii qui cum ipso ibidem in causa steterunt canonici nomine suo et conuentus se nullam in perpetuum ecclesie Nobiliacensi moturos super memorata ecclesia de Bresete controuersiam propositis terribilibus quattuor euangeliorum scripturis iuramentum corporaliter prestiterunt Prior uero Nobiliacensis ecclesie Castus nomine pretextu expensarum quas ecclesia sua huius occasiones litis fecerat se nichil umquam ab ecclesia sancti Botulfi exacturum et insuper se predictis canonicis sancti Botulfi tres marcas argenti daturum in reconpensationem expensarum quas ipsi in lite fecerant similiter nomine suo et conuentus cum quibusdam fratribus suis qui ibidem presentes aderant iuramenti cautionem exposuit Nos itaque prefatos canonicos Nobiliacensis ecclesie ab impetitione canonicorum sancti Botulfi super prelibata ecclesia sancti Leonardi summi pontificis et nostra auctoritate penitus absoluentes hanc inter ipsos celebratam compositionem ratam habuimus et ne quorumlibet malignantium calliditate uel protractioris interiectu temporis possit infringi presentis eam inscriptione pagine et sigilli nostri pariter appositione confirmauimus Facta est autem hec transactio apud Copford in ecclesia anno ab incarnatione Domini mclxxx iii idus Iunii His testibus Henrico thesaurario Lond[oniensis] ecclesie magistro Radulfo de Altaripa magistro scolarum London[ie] G[ileberto] Foliot canonico sancti Pauli Ricardo de Sareb[eria] Radulfo precentore Iohanne Witenge magistro Nicholao Alano et Thoma decanis magistro Samuele magistro Iohanne de Stoches magistro Godefrido Roberto Mantel uicecomite Essex[ie] Radulfo filio Brieni Alexandro et Andrea de Bresete clericis et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




G[ilebertus] Dei gratia Londoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere peruenerint salutem in Domino Sicut opus est karitatis inter religiosorum precipue fratrum loca pacem reformare ita pium esse dinoscitur reformatam perpetua stabilitate communire Quod quia scripture suffragio efficacius effici posse credimus uniuersitati uestre presentium litterarum attestatione significare curauimus causam que uertebatur inter dilectos filios nostros canonicos regulares sancti Botulfi Colecestrie et canonicos Nobiliacensis ecclesie super ecclesia sancti Leonardi de Bresete nobis a summo pontifice appellatione remota delegatam hoc tandem fine in nostra presentia utriusque partis in hoc concurrente assensu conquieuisse Partibus siquidem in nostra presentia ad diem sibi peremptorie prefixum constitutis et multis hinc inde rationibus propositis et allegationibus auditis et testibus productis iuratis et sufficienter examinatis cartis quoque quas Nobiliacenses canonici in sue partis assertionem produxerant perlectis cum iam usque ad diffinitiuam peruentum esset sententiam postquam partes aliquandiu inter se de pace tractauerant G[odefridus] prior et canonici sancti Botulfi amicorum suorum consilio malentes ab actione quam instituerant spontanea uoluntate recedere quam iudicialis euentum calculi qui plerumque solet esse dubius expectare omni iuri quod habuerunt immo iuri si quod habuerunt in prelibata ecclesia sancti Leonardi de Bresete in manus nostras resignauerunt et refutauerunt et predictus Godefridus prior sancti Botulfi qui per litteras conuentus sui ratihabitionis in causa illa ad agendum et componendum procurator confirmatus fuerat et alii qui cum ipso ibidem in causa steterunt canonici nomine suo et conuentus se nullam in perpetuum ecclesie Nobiliacensi moturos super memorata ecclesia de Bresete controuersiam propositis terribilibus quattuor euangeliorum scripturis iuramentum corporaliter prestiterunt Prior uero Nobiliacensis ecclesie Castus nomine pretextu expensarum quas ecclesia sua huius occasiones litis fecerat se nichil umquam ab ecclesia sancti Botulfi exacturum et insuper se predictis canonicis sancti Botulfi tres marcas argenti daturum in reconpensationem expensarum quas ipsi in lite fecerant similiter nomine suo et conuentus cum quibusdam fratribus suis qui ibidem presentes aderant iuramenti cautionem exposuit Nos itaque prefatos canonicos Nobiliacensis ecclesie ab impetitione canonicorum sancti Botulfi super prelibata ecclesia sancti Leonardi summi pontificis et nostra auctoritate penitus absoluentes hanc inter ipsos celebratam compositionem ratam habuimus et ne quorumlibet malignantium calliditate uel protractioris interiectu temporis possit infringi presentis eam inscriptione pagine et sigilli nostri pariter appositione confirmauimus Facta est autem hec transactio apud Copford in ecclesialocation anno ab incarnatione Domini mclxxx iii idus Iuniidate His testibus Henrico thesaurario Lond[oniensis] ecclesie magistro Radulfo de Altaripa magistro scolarum London[ie] G[ileberto] Foliot canonico sancti Pauli Ricardo de Sareb[eria] Radulfo precentore Iohanne Witenge magistro Nicholao Alano et Thoma decanis magistro Samuele magistro Iohanne de Stoches magistro Godefrido Roberto Mantel uicecomite Essex[ie] Radulfo filio Brieni Alexandro et Andrea de Bresete clericis et multis aliis