Charter Document - 01380345
| Charter Number: | 01380345 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Letters and Charters of Gilbert Foliot [Hereford] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1161 - 1162 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Dilectis sibi in Domino uniuersis sancte matris ecclesie filiis frater Gillebertus Herefordensis ecclesie minister a rege cui militant glorie assequi donatium Quod apostolica per nos auctoritate term[i]natum est notitie communi mandare curauimus ut diu protractam controuersiam ne denuo suscitetur in litem presentis scripti testimonio iuuante Domino prorsus euacuemus Accepto namque super hoc domni pape mandato ut causam que inter canonicos ecclesie beate Marie et Omnium Sanctorum et Radulfum priorem et canonicos sancti Sepulchri de Warewich uertebatur ego et domnus Godefridus Wigorn[iensis] archidiaconus appellatione remota decideramus ad hoc die statuto conuenimus et coram nobis in hunc modum memorata iam causa deducta est Conquesti sunt canonici beate Marie et Omnium Sanctorum magnam parochie sue partem sibi a iam dicto priore sancti Sepulcri et fratribus eius uiolenter auferri et annuam triginta denariorum pensionem sibi ab ecclesia sancti Sepulcri iam diu debitam iniuste sibi iam aliquamdiu detineri cumque hec duo intenderent manifestam utriusque probationem et scriptis et testibus offerebant prior uero dilatorias quasdam pretendens exceptiones et diu protelatam rem in tempus adhuc differre desiderans nil prorsus rationis allegabat quo uel partem illam parochie ad ecclesiam suam de iure pertinere uel se iam memoratos triginta denarios iuste detinere ostenderet Nos itaque quos ad ipsius cause decisionem apostolica urgebat auctoritas attendentes actori probationem de iure incumbere et oportere eum raciones habere quibus quod intendit uerum esse insinuet canonicis sancte Marie probationem eorum que intendebant adiudicauimus Sex itaque sacerdotum et sex laicorum iuramento probatum est partem illam parochie quam uendicabant iam dicti canonici ad ecclesiam suam pertinere et quatuor sacerdotum triumque laicorum iuramento item probatum est memoratos triginta denarios ecclesie sue ex antiqua pactione fuisse debitos et per manum priorum sancti Sepulcri Almeri Antonii Radulfi ecclesie sue in solemnitate Omnium Sanctorum fuisse solutos quorum utique iuramenti fidem faciebat e facili carta domni Simonis dudum Wigorn[iensis] episcopi sigillo impressa parochiam hanc ad ecclesiam sancte Marie et Omnium Sanctorum pertinere testificans et hanc pactionem iam dicte pensionis triginta denariorum annuatim soluendorum inter iam dictas ecclesias interuenisse et firmatam fuisse commemorans Hiis itaque moti rationibus predictis canonicis beate Marie et Omnium Sanctorum et parochiam quam uendicabant et pensionem predictam quam repetebant apostolica auctoritate adiudicauimus et eos per textum euangelii super quod iuratum est his que sibi competere probauerant ego et domnus Godfridus archidiaconus Wigorn[iensis] inuestiuimus statuentes et apostolica auctoritate precipientes ut eis decetero memorati triginta denarii persoluantur et ab omnibus quos ecclesia sancti Sepulcri iniuste ut nunc patet usurpauerat parochialia sibi ad plenum iura reddantur saluo tamen apostolico priuilegio quo ecclesie sancti Sepulcri fratrum suorum et conuersorum et familie sue sepultura conceditur Quorum occasione uerborum ne de cetero iam dictarum ecclesiarum iura turbentur scriptum hoc apostolicum in presentia nostra benigne interpretatum est et in ipsam interpretationem ex utraque parte consensum ut fratrum nomine canonici ipsi sancti Sepulcri nomine conuersorum qui de seculo fugientes proprium habere iam desinunt et eorum magisterio se committunt nomine familie qui de ipsius mensa sunt larem alium non habentes intelligantur Valere uos optamus in Domino
