Charter Document - 01370001

Charter Document - 01370001


Charter Number: 01370001
Cartulary Title: Facsimiles of Early Cheshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universe sancte matris ecclesie soboli nobilissimi Cestrensis comitis Rannulfi R pincerna in Christo salutem In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti clarissimi siquidem Cestrensis comitis karissimi domini mei Rannulfi ego Robertus pincerna considerans omnia que sub celo sunt esse transitoria statui aliquid facere quod domino meo comiti Rannulfo et antecessoribus suis mihique et antecessoribus meis in celesti palatio in eternum proficiat Ad hoc faciendum dominus noster Iesus Christus me animavit atque in evangelio suo incitavit dicens Date et dabitur vobis hoc est dicere Date terrena et recipietis celestia date transitoria et pro illis habebitis in perpetuum mansura Et facite vobis amicos de manmona iniquitatis ut et ipsi recipiant vos in eterna tabernacula id est Date de facultatibus vestris per iniquitatem adquisitis omnis enim dives aut iniqus est aut heres iniqui Date inquam pauperibus Christi ut ipsi cum angelis recipiant vos in eterna gloria quoniam teste evangelio ipsorum est regnum celorum His igitur atque aliis sacre scripture monitis excitatus do domino Deo creatori ac redemptori nostro et gloriose semper virgini eius genitrici sanctissime Marie et Willelmo primo abbati Combermare pro salute et incolumitate domini mei prefulgentissimi Cestrensis comitis Rannulfi et antecessorum suorum Hugonis videlicet comitis et Rannulfi consulis et aliorum necnon et pro redempcione anime mee et uxoris mee Ivete et filii atque heredis mei Roberti et pro salute antecessorum meorum dimidiam Puntonam cum omnibus pertinenciis suis in campis et in silvis in viis et in semitis in aquis et in piscariis in pratis et in pascuis super terram et subtus terram ad instruendam ibidem quamdam abbatiam monachorum secundum regulam beati Benedicti et secundum instituta Savigneii vivencium Huius donacionis sunt testes Willelmus primus abbas Combermare Geminianus monacus eius Robertus pincerna Robertus filius eius Herveus de Filgeriis Ricardus Walensis Radulfus sacerdos Morinus Ansgerius Iveta uxor Roberti Willelmus spuens mendacium Signum Roberti pincerne Signum Roberti filii eius Signum Ivete uxoris illius

Source (click image below to view full size)