Charter Document - 01360392

Charter Document - 01360392


Charter Number: 01360392
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris uel auditurus Ioh[ann]es dei gratia abbas sancti Petri Glouc[] et eiusdem loci conuentus salutem eternam in domino Nouerit vniuersitas vestra quod hec est conuentio facta inter nos et dominum Mauricium de Lancaruan clericus Anno domini MCC sexagesimo in festo sancti Michaelis Videlicet quod idem Mauricius soluet annuatim decem et octo marcas sterlingorum pro manerio nostro de Treygof quod ei tradidimus ad firmam dicto anno et dicto termino cum decimis garbarum et feni eiusdem ville et omnibus aliis pertinentiis vsque ad terminum viginti annorum plene completorum E quibus denariis pacauit nobis pre manibus centum marcas argenti pro quinque primis annis et pro decem marcis in sexto anno in quo quidem anno soluet nobis octo marcas argenti que residue sunt de eodem anno in prioratu de Ewenny ad Pascha et deinceps annuatim in eodem loco usque ad terminum suum plene completum decem et octo marcas duobus terminis videlicet medietatem in festo sancti Michaelis et aliam medietatem in Annuntiationem beate Marie Si vero de dicto Mauricio infra predictum terminum humanitus contigerit licebit ei omnes prouentus dicti manerii assignare a prenotato festo sancti Michaelis anno domini cc sexagesimo in decem annos continue sequentes salua tunc nobis solutione decem et octo marcarum ab assignatis suis terminis predictis soluendarum Quod nisi dictus Mauricius et assignati sui si quos fecerit ad predictos terminos de prefato redditu nobis plenarie satisfecerit licebit nobis omnes prouentus dicti manerii nostri integre recipere absque alicuius condictione uel calumpnia vel clamio assignatorum executorum uel legatoriorum suorum Idem uero prefatus Mauricius iuramento prefato se obligauit quod fidelis erit ecclesie nostre et quod nec artem nec ingenium exquiret vnde domus nostra occasione firme sue dampnum incurrat Et quod curiam et domos nostras de Treygof cum omnibus pertinentiis suis in adeo bono statu nobis relinquere termino suo completo sicut fuerunt quando ea recepit Preterea celerarius noster tenebit curiam nostram in dicto manerio quandocumque voluerit vt si que forte hominibus nostris illate fuerint iniurie per ipsum Mauricium uel per alium occasione eius in presentia celerarii per visum legalium virorum iniuriam passis satisfaciet Hoc idem facient assignati sui si quos fecerit saluis tunc predicto Mauricio uel assignatis suis omnibus amerciamentis et prouentibus duratione dicto termino suo Et si aliquo casu contigerit quod garda dicti manerii in manus domini comitis uel eius qui pro tempore fuerit dominus de Glamorg[] ceciderit nos eundem m[] uel assignatos suos indemptiones conseruabimus Quia uero predictus Mauricius totum manerium cum wareto ad predictum terminum sancti Michaelis a nobis recepit vna cum redditu auxilio et omnibus aliis pertinentiis suis eodem modo in fine viginti annorum ipse uel assignati sui totum prefatum manerium cum wareto redditu auxilio et omni melioratione superposita ac omnibus aliis pertinentiis suis integre nobis relinqueret In cuius rei testimonium presens scriptum in modum cyrographi inter nos confectum est Cuius vnam partem sigillo ecclesie nostre signatam predicto Mauricio tradidimus Alteram vero partem sigillo ipsius signatam penes nos retinuimus Hiis testibus dominis Waltero de Sulye Gilberto de Umframuilla Roberto de Sumery Willelmo Flandrens[e] Philippo de Nerbert Iohanne de sancto Iohanne Henrico Odyn domino n[] archideacono Landauens[e] magistro Simone de Radenore eiusdem loci canonico Patricio de Aldrinton[] Willelmo Heyru[n] et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris uel auditurus Ioh[ann]es dei gratia abbas sancti Petri Glouc[] et eiusdem loci conuentus salutem eternam in domino Nouerit vniuersitas vestra quod hec est conuentio facta inter nos et dominum Mauricium de Lancaruan clericus Anno domini MCC sexagesimo in festo sancti Michaelisdate Videlicet quod idem Mauricius soluet annuatim decem et octo marcas sterlingorum pro manerio nostro de Treygof quod ei tradidimus ad firmam dicto anno et dicto termino cum decimis garbarum et feni eiusdem ville et omnibus aliis pertinentiis vsque ad terminum viginti annorum plene completorum E quibus denariis pacauit nobis pre manibus centum marcas argenti pro quinque primis annis et pro decem marcis in sexto anno in quo quidem anno soluet nobis octo marcas argenti que residue sunt de eodem anno in prioratu de Ewenny ad Pascha et deinceps annuatim in eodem loco usque ad terminum suum plene completum decem et octo marcas duobus terminis videlicet medietatem in festo sancti Michaelis et aliam medietatem in Annuntiationem beate Marie Si vero de dicto Mauricio infra predictum terminum humanitus contigerit licebit ei omnes prouentus dicti manerii assignare a prenotato festo sancti Michaelis anno domini cc sexagesimo in decemdate annos continue sequentes salua tunc nobis solutione decem et octo marcarum ab assignatis suis terminis predictis soluendarum Quod nisi dictus Mauricius et assignati sui si quos fecerit ad predictos terminos de prefato redditu nobis plenarie satisfecerit licebit nobis omnes prouentus dicti manerii nostri integre recipere absque alicuius condictione uel calumpnia vel clamio assignatorum executorum uel legatoriorum suorum Idem uero prefatus Mauricius iuramento prefato se obligauit quod fidelis erit ecclesie nostre et quod nec artem nec ingenium exquiret vnde domus nostra occasione firme sue dampnum incurrat Et quod curiam et domos nostras de Treygof cum omnibus pertinentiis suis in adeo bono statu nobis relinquere termino suo completo sicut fuerunt quando ea recepit Preterea celerarius noster tenebit curiam nostram in dicto manerio quandocumque voluerit vt si que forte hominibus nostris illate fuerint iniurie per ipsum Mauricium uel per alium occasione eius in presentia celerarii per visum legalium virorum iniuriam passis satisfaciet Hoc idem facient assignati sui si quos fecerit saluis tunc predicto Mauricio uel assignatis suis omnibus amerciamentis et prouentibus duratione dicto termino suo Et si aliquo casu contigerit quod garda dicti manerii in manus domini comitis uel eius qui pro tempore fuerit dominus de Glamorg[] ceciderit nos eundem m[] uel assignatos suos indemptiones conseruabimus Quia uero predictus Mauricius totum manerium cum wareto ad predictum terminum sancti Michaelis a nobis recepit vna cum redditu auxilio et omnibus aliis pertinentiis suis eodem modo in fine viginti annorum ipse uel assignati sui totum prefatum manerium cum wareto redditu auxilio et omni melioratione superposita ac omnibus aliis pertinentiis suis integre nobis relinqueret In cuius rei testimonium presens scriptum in modum cyrographi inter nos confectum est Cuius vnam partem sigillo ecclesie nostre signatam predicto Mauricio tradidimus Alteram vero partem sigillo ipsius signatam penes nos retinuimus Hiis testibus dominis Waltero de Sulye Gilberto de Umframuilla Roberto de Sumery Willelmo Flandrens[e] Philippo de Nerbert Iohanne de sancto Iohanne Henrico Odyn domino n[] archideacono Landauens[e] magistro Simone de Radenore eiusdem loci canonico Patricio de Aldrinton[] Willelmo Heyru[n] et aliis