Charter Document - 01360374
Charter Number: | 01360374 |
---|---|
Cartulary Title: | The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Michaelis in quinque septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis decimo Coram Martino de Pat[]hill[] Thoma de Muleton[] Thoma de Heiden[] Roberto de Lexinton[] Gaufrido le Sauuag[] iustic[iis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Thom[am] abbatem Gloc[] petentem per Henricum le Bel positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum de Puntdelarche et Margeriam vxorem eius tenentes per Galfridum de Setmeis positum loco ipsius Willelmi ad lucrandum uel perdendum et Rogerum Walensem positum loco ipsius Margerie ad lucrandum uel perdendum de duabus carratis feni annuatim percipiendis in prato de Morton[] vnde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmus et Margeria recognouerunt duas carratas feni esse ius abbatis et ecclesie sue de Glouc[] scilicet singulas carratas de tractu octo boum percipiendas annuatim in prato de Morton[] ad opus ecclesie de Stanleg[] que est cella predicte ecclesie Glouc[] Et pro hac recognitione fine et concordia predictus abbas dedit predictis Willelmo et Margerie quatuor marcas argenti Et sciendum quod predicti Willelmus et Margeria et heredes sui warantizabunt eidem abbati Glouc[] et successoribus suis predictas duas carratas feni percipiendas de predicto prato eorum in Morton[] secundum quod predictum est contra omnes homines vt liberam puram et perpetuam elemosinam suam