Charter Document - 01360372

Charter Document - 01360372


Charter Number: 01360372
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1225
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] in octavo sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Iohannis nono Coram Martino de Pateshill[] Thoma de Muleton[] Thoma de Haiden[] Roberto de Lexinton[] Gaufrido Le Sauuag[] iustic[iis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Thom[am] de Berkel[] petentem et Thomam abbatem de Glouc[] deforciantem per Henricum le Bel positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de aduocatione ecclesie de Slimbrig[] vnde assisa ultime presentationis summonita fuit inter fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus abbas recognouit aduocationem predicte ecclesie esse ius ipsius Thom[e] et illam remisit et quietam clamauit de se et successoribus suis ipsi Thom[e] et heredibus suis imperpetuum Et predictus Thom[as] pro deo et salute anime sue dedit et concessit predicto abbati et monachis de Glouc[] deo seruientibus in prioratu de Stanleye totam terram de Lorhinges cum omnibus pertinentiis suis Scilicet quicquid idem Thomas uel eius antecessores ibidem habuerunt In dominicis et redditibus In vilenagiis In homagiis et seruitiis liberorum hominium In boscis pratis et pasturis et in omnibus aliis rebus ad eandem terram pertinentibus sine aliquo retinemento habend et tenend predicto abbati et monachis et eorum successoribus de predicto Thom[a] et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruitio consuetudine et exactione Et predictus Thom[as] et eius heredes warantizabunt predicto abbati et monachis et eorum successoribus totam predictam terram cum pertinentiis contra omnes gentes et illam de omnibus seruitiis acquietabunt et defendent ut puram et perpetuam elemosinam suam Et si forte predictus Thom[as] uel eius heredes predictam terram cum pertinentiis eisdem abbati et monachis uel eorum successoribus warantizare non poterunt idem Thom[as] uel eius heredes facient eis escambium in eodem comitatu in loco competenti ad ualentiam totius predicte terre in omnibus rebus Et sciendum quod si predictus abbas uel eorum successores de cetero aliquam cartam protulerint de predicta ecclesia uersus ipsum Thom[am] uel heredes suos pro nulla[m] habebitur quantum ad ecclesiam illam

Source (click image below to view full size)