Charter Document - 01360360
Charter Number: | 01360360 |
---|---|
Cartulary Title: | The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Hereford[] die dominica proxima post festum sancti Mathaei anno regni Henrici filii regis Iohannis vndecimo Coram Mauric[io] de Gaunt Roberto de Lexinton[] et Radulfo Musard iustic[iis] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Walt[eru]m de Mucegros petentem et Iocelinum priorem Herford[] tenentem de quatuor acris terre et sexdecim acris prati cum pertinentiis in Cobbenhal[] Vnde assisa mortis antecessoris sumonita fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Walt[eru]s recognouit totam predictam terram et pratum cum pertinentiis esse ius ipsius prioris habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Hereford[] in liberam et perpetuam elemosinam Faciendo inde seruitium capitalibus dominis feodi illius quantum ad terram illam pertinebit Et pro hac recognitione fine et concordia idem prior recepit ipsum Walt[eru]m et heredes suos in singulis benefactis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua de Hereford[]