Charter Document - 01360279

Charter Document - 01360279


Charter Number: 01360279
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1263 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Mabelia filia Iohannis Eyliue dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Henrico Eyliue Glouc[] quandam partem terre mee cum domibus edificiis et cum omnibus aliis pertinentiis suis iacentem versus Halvengath[] Glouc[] inter terram quam Matildis mater mea tenet ratione franci banci sui et terram quam Henricus de La Leytone quondam emit de Iohanne Eyliue patre meo Terra vero prefata per visum legalium virorum mensurata continet in parte anteriori de latitudine duas virgas domini regis vlnarias cum pollicibus interpositis In medio continet vnam virgam domini regis vlnariam et tria quarteria et tres pollices Retro enim continet tres virgas domini regis vlnarias cum pollicibus interpositis et vnam quarterium et duos pollices In longitudine vero continet quindecim virgas domini regis vlnarias cum pollicibus interpositis excepto dimidio quarterio habend et tenend de me et heredibus meis sibi et heredibus suis ac quibuscumque assignatis suis libere [solut]e [i]ntegre quiete bene pac[ifice iure] hereditario im[perpetuum Reddendo inde ann]uatim michi et heredibus [meis ipse et heredes sui seu sui] assignati duos denarios argenti ad [du]os anni terminos Videlicet [ad festum sancti Mich]aelis vnum denarium et ad Ho[ckedai vnum denarium] pro omnimodis seruitiis sectis querelis consuetudinibus et demandis secularibus ad predictam terram contingentibus Pro hac autem mea donatio[ne c]oncessione et carte mee confirmatione dedit michi predictus Henricus decem solidos sterlingorum premanibus ad meum magnum negotium Ego vero Mabelia et heredes mei predicto Henrico et heredibus suis ac assignatis suis totam memoratam terram cum omnibus pertinentiis suis contra omnes mortales inperpetuum warentizabimus et pro predicto redditu adquietabimus et defendemus In huius rei testimonium hanc presentem cartam sigilli mei munimine confirmaui Hiis testibus Willelmo de Chelteham Philippo Le spicer tunc balliuis Glouc[] Luca Cornubiense Iohanne Cornubiense Willelmo Cleymond Willelmo Asseline Laurencio Trewemon Willelmo sage Willelmo Bay Alano de Thekebur[] Gilberto de Henleya Iohanne clerico et aliis

Source (click image below to view full size)