Charter Document - 01360206

Charter Document - 01360206


Charter Number: 01360206
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Gilebert[us] de Eldresfeld[] reddidi remisi et quietam clamaui abbati et conuentui sancti Petri Glouc[] illam terram quam tenui in feodo et hereditate a dictis abbate et conuentu que iacet inter pontes Glouc[] videlicet inter terram Iohannis de Eldesfeld[] et terram que fuit Reginaldo Badde Ita quod liceat dictis abbati et conuentui dictam terram retinere uel in feudum et hereditatem cuicumque tradere Et etiam de eadem ordinare prout voluerint absque aliqua contradictione mei uel heredum meorum nullo iure nec clamio michi nec heredibus meis in dicta terra in posterum reseruato Pro hac autem redditione remissione et quieta clammatione dicti abbas et conuentus dederunt michi premanibus vnam marcam argenti pro qua quidem pecunia eosdem abbatem et conuentum coram bailliuis Glouc[] in plenam saisinam dicte terre posui Et me et heredes meos extra posui inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Rogero lenueyse Willelmo de Chilteham tunc prepositis Glouc[] Iohanne filio Symonis Ricardo Hoch Petro Sewi Ricardo de Celario et multis aliis

Source (click image below to view full size)