Charter Document - 01360191

Charter Document - 01360191


Charter Number: 01360191
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1261
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Bristoll[] In crastino Ascensionis domini anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo quinto Coram Gilberto de Preston[] Martino de Litlebir[] Wilelmo Engilfend et Galfrido de Leukenor iustic[iis] itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Iohannem abbatem sancti Petri Glouc[] querentem et Iohannem del Celerario et Isoldam vxorem eius et Willelmum de Turkesdene et Aliciam vxorem eius deforciantes de vno mesuagio cum pertinentiis in Glouc[] vnde placitum conuentionis suum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Iohannes et Isolda Willelmus et Alicia recognouerunt predictum mesuagium cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue sancti Petri Glouc[] et illud remiserunt et quietumclamauerunt de se et heredibus ipsorum Isolde et Alicie predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione [quiet]aclamatione fine et concordia idem abbas dedit predictis Iohanni et Isolde Willelmo et Alicie triginta et tres solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)