Charter Document - 01360187

Charter Document - 01360187


Charter Number: 01360187
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes dei gratia abbas sancti Petri Clouc[] et eiusdem loci conuentus tradidimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus domino Willelmo de Solle filio Willelmi de Solle et heredibus suis in exscambium quandam terram nostram in campo de Solle que iacet inter terras dicti Willelmi cum quadam acra quam aliquando tenuit de nobis Willelmus Durant et computantur nouem acre in uniuerso pro nouem acris iacentibus in campo uocato Padehulle que sunt site iuxta curiam nostram de Hyda Dictus vero Willelmus faciet nobis prefatas nouem acras ita liberas et quietas uersus omnes ab omni terreno seruitio et qualibet demanda sicut libera est illa terra quam eidem tradidimus Et de decima sancte ecclesie persoluenda et adquietanda dictus Willelmus et heredes sui pro nobis respondebunt et defendent et contra omnes mortales dictas nouem acras inperpetuum warantizabunt sicut in carta dicti Willelmi continetur Et quia uolumus quod hoc exscambium robur optineat perpetuum presens scriptum in modum cyrographi confectum est inter nos cuius unam partem sigillo ecclesie nostre signatam dicto Willelmo tradidimus Alteram uero partem sigillo sepefati Willelmi roboratam penes nos retinuimus Hiis testibus domino Petro tunc Herefordense episcopo domino Willelmo Tregoz tunc rectore ecclesie de Stokes domino i[] Britun tunc vicecomite Hereford[] domino Ricardo de Bachindene milite Ricardo de Hyda Ricardo de la Wike Iohanne de Souuille et aliis

Source (click image below to view full size)