Charter Document - 01360170

Charter Document - 01360170


Charter Number: 01360170
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1242
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Radding[] a die Purificationis beate Marie in quindecim dies Anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo sexto Coram ipso domino rege Willelmo de Ebor[] preposito Beuerl[] Willelmo de Cantilupo Bertramo de Crioll[] senescallo domini regis Henrico de Bathon[] et Ieremia de Caxtan[] iustic[iis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Hauwisia[m] de London[] querentem et abbatem de Glouc[] per Willelmum de Lastindon[] positum loco suo ad lucrandum uel perdendum impediente[m] de aduocatione ecclesie de Hanedon[] vnde placitum suum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus abbas recognouit pro se et successoribus suis et ecclesia sua de Glouc[] aduocationem predicte ecclesie esse ius ipsius Hauwis[ie] et illam ei reddidit in eadem curia Recognouit etiam idem abbas pro se et successoribus suis et ecclesia sua predictam aduocationem ecclesie Esgarestun[] quam habuit de dono Mauricii de London[] antecessoris ipsius Hauwis[ie] esse ius ipsius Hauwis[ie] et aduocationes predictarum ecclesiarum de Hanedon[] et Esgareston[] remisit et quietaclamauit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta eidem Hauwis[ie] et heredibus suis inperpetuum Et pro ista recognitione redditione remissione quietaclamatione fine et concordia eadem Hauwis[ia] concessit eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Glouc[] aduocationem ecclesie de Colwinestun[] in comitatu de Kaerdith et remisit pro se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesia sue predicte totum ius et clamum quod habuit in aduocatione predicte ecclesie inperpetuum Et preterea eadem Hauwis[ia] pro se et heredibus suis remisit eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte perhendinationem vnius garcionis et vnius equi quam habuit per annum in prioratu ipsius abbatis de Eweny inperpetuum Concessit etiam pro se et heredibus suis quod idem abbas et successoribus sui et ecclesia sua predicta habeant et teneant quoddam molendinum aquaticum in Eweny quod idem abbas construxit super territorium ipsius Hauwisie in pace et quiete de ipsa Hauwia[ia] et heredibus suis inperpetuum

Source (click image below to view full size)