Charter Document - 01360167
Charter Number: | 01360167 |
---|---|
Cartulary Title: | The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] a die sancti Iohannis Baptiste in tres [septimanas anno] regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo quinto Coram Roberto de Lexinton[] Radulfo de Sulleg[] Will[elmo de Culewurch] Iollano de Neuill[] et Roberto de Haya iustic[iis] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Will[elmu]m Caperun petentem et Henricum abbatem Glouc[] tenentem de medietate vnius mesuagii in Glouc[] vnde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Will[elmu]s remisit et quietam clamauit de se et heredibus predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Glouc[] totum ius et clamium quod habuit in medietate predicti mesuagii cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem abbas dedit predicto Will[elm]o viginti solidos sterlingorurn