Charter Document - 01360164
Charter Number: | 01360164 |
---|---|
Cartulary Title: | The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud West[onasterium] In octabas sancti Martini anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quarto decimo Coram Thoma de Multon Stephano de Seg[r]aue Willelmo de Ralegh Roberto de Lexinton Willelmo de Insul[a] Willelmo de Lond[] magistro Roberto de Scherdelawe iustic[iis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henr[icum] abbatem Gloucestr[e] querentem per fratrem Elyam monachum suum positum loco ipsius abbatis ad lucrandum uel perdendum et Roesiam filiam Henrici Maloysel Radulfum de Teynton et Ceciliam vxorem eius Thomam Dun et Hawisiam vxorem eius et Margaretam Musket impedientes de tercia parte feodi vnius militis cum pertinentiis In Oppe Maloysel Vnde placitum warantie carte sum monita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicta Roesia Radulfus Cecilia Thomas Hawisia et Margareta recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue Gloucestr[e] Vt illam quam idem abbas habet ex dono ipsorum Roesie Radulfi Cecilie Thorne Hawisie et Margarete habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Gloucestr[e] de predictis Roesia Radulfo Cecilia Thoma Hawisia et Margareta et heredibus earundem Roesie Cecilie Hawisie et Margarete in liberam et perpetuam elemosinam i[n]perpetuum Faciendo inde seruitium capitalibus dominis eiusdem feodi quod ad predictam terram pertinet pro omni seruitio et exactione Et pro hac recognitione fine et concordia idem abbas dedit predictis Roesie Radulfo Cecilie Thorne Hawisie et Margarete quatuor marcas argenti