Charter Document - 01360141
Charter Number: | 01360141 |
---|---|
Cartulary Title: | The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Kantuar[] in crastino octaui Petri et Pauli anno regni regis Henrici filii regis Iohannis sexto Coram h[] de Burgo tunc capitali iustic[] Angl[] Martino de Pat[]hull[] Radulfo Harang[] Stephano de Seg[]aue Thoma de Haiden[] Roberto de Lexinton[] iustic[iis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Petru[m] de Euleg[] petentem et Henricum abbatem Glouc[] deforciantem per Robertum de Gironde monachum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de aduocatione ecclesie de Euleg[] vnde assisa ultime presentationis summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Petr[us] remisit et quiet[um] clamauit de se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Glouc[] in perpetuum totum ius et clamium quod habuit in aduocatione predicte ecclesie Et predictus abbas recepit eundem Petru[m] et heredes suos in singulis benefactis et orationibus que fient de cetero in ecclesia sua de Glouc[]