Charter Document - 01360140
Charter Number: | 01360140 |
---|---|
Cartulary Title: | The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conuentio facta inter dominum abbatem et conuentum Glouc[] ex una parte et Rob[er]tum filium Ruelani ex altera Anno incarnationis domini millesimo ducentesimo duodecimo in festo sancti Andree videlicet quod idem Rob[ertus] et heredes sui dimiserunt et concesserunt ut predicti abbas et conuentus teneant ad firmam molendinum de Gare cum pertinentiis suis usque ad decem annos completos pro vna lada bladi peruenientis ab ipso molendino ad Natale domini singulis annis eidem r[] persoluenda Qvod uidelicet molendinum dictus Rob[ertus] clamat tenere de predictis abbate et conuentu Glouc[] pro tribus marcis et dimidia per annum sicut in carta quam inde Rob[ertus] exinde habet plenius continetur Completis autem predictis decem annis predictus r[] et heredes sui predictum molendinum libere sine contradictione alicuius recipient tenend per predictum servitium iuxta formam predicte carte sue Pro hac autem dimissione et concessione predicti abbas et conuentus remiserunt et quietas clamauerunt memorato r[] et heredibus suis decem marcas argenti quas ipse r[] debebat abbati Glouc[] pro fine facto cum domino Willelmo marescallo pro predicto molendino In cuius rei testimonium presens scriptum in modum scriptum cyrographi confectum est Cuius alteram partem sigillo predicti Roberti munitam abbas et conuentus Glouc[] sibi retinuerunt Alteram uero partem sigillo eiusdem abbatis et conuentus roboratam idem Robertus sibi reseruauit Hiis testibus magistro Ricardo de Brackel[] Waltero scriptore Salomone Ianitore Symone de Framilad[] tunc seruiente de Bromtun[] Willelmo le franceis Itheil de Gleaustun[] Roberto filio Bledi[] Ricardo filio Iohannis clerici Ricardo filio Ruelan Gileberto filio Helye et multis aliis