Charter Document - 01360106

Charter Document - 01360106


Charter Number: 01360106
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est concordia facta in curia domini regis apud h[er]eford[] die Sabbati proxima post Natiuitatem sancte Marie a[n]no regni regis Iohannis primo coram Alano abbate Teokesbir[] Henr[] archidiacono Stafford[] Simone de Pateshill[] Iohanne de Gestliges Ricardo Flandrense Willelmo de Faleis[] iustic[iis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus Inter Thom[am] abbatem Glouc[] petentem Et Eua[m] de Boiford[] tenentem De quarta parte vnius molendini cum pertinentiis in Boiford[] vnde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predicta Eua recognouit predictam quartam partem illius molendini cum pertinentiis esse ius predicti abbatis Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus abbas concessit predicte Eue et heredibus suis predictam quartam partem illius molendini tenend de se et successoribus suis inperpetuum per liberum seruitium quinque solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis triginta denariorum et ad Annuntiationem sancte Marie triginta denariorum

Source (click image below to view full size)