Charter Document - 01360105

Charter Document - 01360105


Charter Number: 01360105
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1197
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In honore sancte atque indiuidue Trinitatis et gloriose virginis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli anno dominice incarnatione millesimo centesimo nonagesimo septimo Die translationis sancti Benedicti facta est hec conuentio inter Thomam abbatem et conuentum sancti Petri Gloec[] et Gaufridum priorem et conuentum Lanton[] quod si aliquis de parochianis monachorum scilicet ecclesie beate Marie ante portam abbatie et sancti Iohannis Baptiste et aliarum ecclesiarum cimiteriis carentium in villa Gloec[] sitarum apud Lantoniam duobus uel tribus presentibus in extrema uoluntate sepulturam elegerit canonici hoc ipsum monachis denuntiabunt et ita libere et pacifice licebit canonicis ipsum recipere Similiter si aliquis de parochianis canonicorum Lanton[] in villa Gloec[] scilicet ecclesie beate Marie infra portam australem et sancti Audoeni extra muros ciuitatis apud ecclesiam beati Petri duobus uel tribus presentibus in extrema uoluntate sepulturam elegerit monachi hoc ipsum canonicis Lant[] denuntiabunt et ita libere et pacifice licebit monachis ipsum recipere Ita quidem quod si uel monachos uel canonicos in tali electione contigerit esse presentes intuitu caritatis eligentem monebunt ut ecclesiam in qua recedit siue monachorum siue canonicorum in aliquo beneficio respiciat De capella autem castelli conuenit inter eos quod si quis de castello penes sanctum Petrum sepulturam sibi eligere uoluerit liberum sit monachis eum recipere Similiter si penes Lanton[] sepiliri uoluerit canonici eum libere recipiant Nullis priuilegiis uel aliis scriptis hinc inde impetratis uel impetrandis huic amicabili compositioni in posterum preiudicantibus Quod ut ratum et inconuulsum in eternum permaneat sigillis vtriusque ecclesie diuiso inter eos cyrographo hinc inde confirmatum est Hiis testibus r[] abbate Winchecu[]b[] Baldewino Wac tunc constabulario Gloec[] Henrico thesaurio Lond[] Iohanne decano Gloec[] a[] de Langedon[] Godefrido de Lant[] Nichilao de Wlfrunhamton[] Roberto Folet Roberto Grosseteste Iohanne Burgeis magistris

Source (click image below to view full size)