Charter Document - 01360055
Charter Number: | 01360055 |
---|---|
Cartulary Title: | The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Viris venerabilibus priori de Lanton[] iuxta Glouc[] et archidiacono Glouc[] et officiali domini Wigornensis r[] de Burneha[] decanus salutem in domino Noueritis quod hec est forma compositionis facte inter w[] rectorem ecclesie de Langel[] et priorissam et moniales de Ancrewic videlicet quod dictus w[] nomine ecclesie sue de Langel[] de cetero percipiet omnes decimas minores et obuentiones et personales decimas peruenientes de terris et hominibus de assarto de p[]stewic Omnes homines iam dicti tam uiui quam mortui cum omni familia sua percipient in ecclesia de Langel[] omnia sacramenta tam necessaria quam uoluntaria Dicte autem moniales integre percipient decimas garbarum de dicto assarto soluendo singulis annis dicto w[] nomine ecclesie de Langel[] nouem solidos ad duos terminos Scilicet ad Annuntiationem beate Marie quatuor solidos et sex denarios et ad festum beati Petri quod dicitur ad uincula quatuor solidos et sex denarios Et si prefate moniales dictos nouem solidos statutis terminis non soluerint dictus w[] sine contradictione integre percipiet decimas garbarum de dicto assarto quousque dicte moniales de predictis nouem solidis eidem satisfecerint Si autem de cetero contingat assartum iamdictum ampliari uel alibi nouum oriatur ecclesia de Langeleia integre percipiet omnes decimas portionis super excrescentis et cuiuslibet noui essarti Capella de Alreburn[] cum antiquis pertinentiis et antiquis libertatibus remanebit in statu in quo fuit ante dictam assartationem Ita tamen quod capellanus qui pro tempore celebrabit in capella de Alreburn[] nullum de parrochianis de Langel[] neque de Prestewic admittet ad sacramenta uel sacramentalia in dampnum et preiudicium ecclesie de Langel[] Seruientes autem monialium qui pro tempore fuerint apud Alreburn[] accedent tribus festis solempnibus scilicet ad Natale domini ad Pascha et ad Assumptionem beate Marie ad ecclesiam de Langel[] facturi more aliorum parrochianorum Facta est autem hec compositio anno ab incarnatione domini mccxxiiii die beati Luce euangeliste In porticu ecclesie de Langel[] Coram me et Remundo de Huptone et Helia tunc capellano de Langel[] et Iuello capellano et Hugone clerico et Reginaldo clerico de Langel[] et Gileberto de Ditone et Hugone de Ditone et Ricardo parcario et Heruico seruiente domini de La[]gel[] et Henrico de Bruera et Iohanne de Bruera et Ricardo Frend et Henrico filio Hugonis La[m]bert et multis aliis Ad mandatum inde adhibitis mecum tribus capellanis discretis absolui priorissam de Ancrewic recepta prius ab ea cautione inuentoria de parendo iuri coram uobis Et in huius rei testimonium litteras meas patentes uobis transmitto
Markups
Names Markup:
Viris venerabilibus priori de Lanton[] iuxta Glouc[] et archidiacono Glouc[] et officiali domini Wigornensis r[] de Burneha[] decanus salutem in domino Noueritis quod hec est forma compositionis facte inter w[] rectorem ecclesie de Langel[] et priorissam et moniales de Ancrewic videlicet quod dictus w[] nomine ecclesie sue de Langel[] de cetero percipiet omnes decimas minores et obuentiones et personales decimas peruenientes de terris et hominibus de assarto de p[]stewic Omnes homines iam dicti tam uiui quam mortui cum omni familia sua percipient in ecclesia de Langel[] omnia sacramenta tam necessaria quam uoluntaria Dicte autem moniales integre percipient decimas garbarum de dicto assarto soluendo singulis annis dicto w[] nomine ecclesie de Langel[] nouem solidos ad duos terminos Scilicet ad Annuntiationem beate Marie quatuor solidos et sex denarios et ad festum beati Petri quod dicitur ad uincula quatuor solidos et sex denarios Et si prefate moniales dictos nouem solidos statutis terminis non soluerint dictus w[] sine contradictione integre percipiet decimas garbarum de dicto assarto quousque dicte moniales de predictis nouem solidis eidem satisfecerint Si autem de cetero contingat assartum iamdictum ampliari uel alibi nouum oriatur ecclesia de Langeleia integre percipiet omnes decimas portionis super excrescentis et cuiuslibet noui essarti Capella de Alreburn[] cum antiquis pertinentiis et antiquis libertatibus remanebit in statu in quo fuit ante dictam assartationem Ita tamen quod capellanus qui pro tempore celebrabit in capella de Alreburn[] nullum de parrochianis de Langel[] neque de Prestewic admittet ad sacramenta uel sacramentalia in dampnum et preiudicium ecclesie de Langel[] Seruientes autem monialium qui pro tempore fuerint apud Alreburn[] accedent tribus festis solempnibus scilicet ad Natale domini ad Pascha et ad Assumptionem beate Marie ad ecclesiam de Langel[] facturi more aliorum parrochianorum Facta est autem hec compositio anno ab incarnatione domini mccxxiiii die beati Luce euangelistedate In porticu ecclesie de Langel[] Coram me et Remundo de Huptone et Helia tunc capellano de Langel[] et Iuello capellano et Hugone clerico et Reginaldo clerico de Langel[] et Gileberto de Ditone et Hugone de Ditone et Ricardo parcario et Heruico seruiente domini de La[]gel[] et Henrico de Bruera et Iohanne de Bruera et Ricardo Frend et Henrico filio Hugonis La[m]bert et multis aliis Ad mandatum inde adhibitis mecum tribus capellanis discretis absolui priorissam de Ancrewic recepta prius ab ea cautione inuentoria de parendo iuri coram uobis Et in huius rei testimonium litteras meas patentes uobis transmitto