Charter Document - 01360005

Charter Document - 01360005


Charter Number: 01360005
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Salop[] Die Mercur[] proxima post festum Omnium Sanctorum anno regni regis Iohannis x Coram Radulfo de Ardern[] Willelmo de Albeny Roberto de Berkelay Vmfrido archidiacono Sarr[] Iohanne de Cest[] Her[] de Pont[]audem[] Ricardo de Musegros Willelmo filio Ricardi iustic[iis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus Inter Elyam priorem de Bromfeld[] petentem et Robertum filium Simonis tenentem de dimidia hida terre cum pertinentiis In Bromfeld[] vnde recognitio magne assise summonita fait inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus prior recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Roberti habend et tenend sibi et heredibus suis de capitali domino Ita quod predictus Robertus et heredes sui reddent predicto priori et ecclesie de Bromfeld[] et successoribus suis inperpetuum vnam libram Turis per annum reddendam ad Natiuitatem beate Marie pro omnibus ad predictum priorem uel successores suos pertinentibus

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Salop[]location Die Mercur[] proxima post festum Omnium Sanctorum anno regni regis Iohannis xdate Coram Radulfo de Ardern[] Willelmo de Albeny Roberto de Berkelay Vmfrido archidiacono Sarr[] Iohanne de Cest[] Her[] de Pont[]audem[] Ricardo de Musegros Willelmo filio Ricardi iustic[iis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus Inter Elyam priorem de Bromfeld[] petentem et Robertum filium Simonis tenentem de dimidia hida terre cum pertinentiis In Bromfeld[] vnde recognitio magne assise summonita fait inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus prior recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Roberti habend et tenend sibi et heredibus suis de capitali domino Ita quod predictus Robertus et heredes sui reddent predicto priori et ecclesie de Bromfeld[] et successoribus suis inperpetuum vnam libram Turis per annum reddendam ad Natiuitatem beate Marie pro omnibus ad predictum priorem uel successores suos pertinentibus