Charter Document - 01360004

Charter Document - 01360004


Charter Number: 01360004
Cartulary Title: The Original Acta of St. Peter's Abbey, Gloucester c. 1122 to 1263
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1243
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] In octabis sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo septimo Coram Roberto de Lexinton[] Rogero de Thurkelby Iollano de Neuill[] et Gilberto de Preston[] iustic[iis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henricum abbatem sancti Petri Glouu[] petentem per Thomam Maloyse positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Robertum de Wdeton[] tenentem de triginta acris terre et decem acris bosci cum pertinentiis In Bromfeld[] vnde placitum est inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus abbas recognouit et concessit totam predictam terram et predictum boscum cum pertinentiis esse ius ipsius Roberti habend et tenend eidem Roberto et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta imperpetuum Reddendo inde per annum tres solidos sterlingorum ad duos terminos scilicet medietatem ad Annuntiationem beate Marie et aliam medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni seruitio et seculari exacti[one e]t pro hac recognitione concessione fine et concordia idem Robertus concessit pro se et heredibus suis quod idem abbas et successores sui decetero habeant liberam chaciam suam per omnes terras ipsius Roberti et heredum suorum in Wdeton[] Onyber[] et Walton[] ad omnimodas bestias siluestres preterquam in prato ipsius Roberti et heredum suorum imperpetuum Ita tamen quod non licebit eidem abbati uel successoribus suis in bladis uel pratis ipsius Roberti uel heredum suorum in predictis villis a die Pentcost[es] quousque blada illa et fena de prima falcatione fuerunt asportata querere nec aliquam bestiam querere nisi forte euenerit quod aliquam bestiam extra blada uel prata illa inuenerint et tunc licebit eis illam bestiam per predicta blada et prata prosequi ad captionem illius bestie Et similiter idem Robertus concessit pro se et heredibus suis quod idem abbas et successores sui habeant liberam piscariam suam per omnes aquas a[dia]centes in predictis maneriis de Wdeton[] Oneber[] et Walton[] Ita scilicet quod ubi terra ipsius abbatis iacet ex utraque parte predictorum aquarum Idem abbas et successores sui habeant liberam piscariam suam sine aliqua communia quam predictus Robertus uel heredes sui ibi exigere poterunt imperpetuum Et similiter Robertus et heredes sui habeant liberam piscariam suam per omnes predictas aquas in predictis maneriis ubi terra predicti Roberti iacet ex utraque parte predictarum aquarum quietam sine aliqua communia quam predictus abbas uel successores suis exigere poterunt Et preterea idem Robertus concessit pro se et heredibus suis et idem abbas pro se et successoribus suis quod ubi terra ipsius abbatis iacet ex una parte predictarum aquarum et terra predicti Roberti ex altera quod communissit piscaria in illis aquis ad predictum abbatem et successores suos et ad predictum Robertum et heredes suos imperpetuum Et preterea Idem Robertus dedit predicto abbati duas marcas argenti

Source (click image below to view full size)