Charter Document - 01350304
Charter Number: | 01350304 |
---|---|
Cartulary Title: | Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1185 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presentes littere pervenerint P vice archidiaconus Glouc salutem in domino Noverit universitas vestra quod controversiam que diu vertebatur inter R priorem Lanthon et Amisium de Wodestoke servientem domini regis super advocatione ecclesie de Wenrich hoc modo me presente conquievit Predictus A presentavit quendam clericum R nomine ad prefatam ecclesiam sicut prius recognitum fuit in curia domini regis quod hoc de iure facere potuit cuius presentationem predictus prior concessit et ratam habuit et predictus Ami[sius] pro dei amore et petitione multorum concessit eam ab eo die pertinere ad ecclesiam de Berninton tanquam capellam ad matrem sicut ipse prior prius eam vendicaverat et quod predictus R clericus teneret eandem [A] matrice ecclesia in perpetuam vicariam reddendo i aureum annuatim et pro fructibus alium aureum ita quod ii annuatim solvet Ipse vero A clavem predicte capelle super altare matricis ecclesie posuit quam prior ibi recepit et michi tradidit Ego vero R clericum ad ipsius prioris presentationem [institui in predicta capella] ecclesia Wygornensi tunc vacante Hiis vero quia me presente facta sunt et tunc curam archidiaconatus gessi per litteras meas sigillatas testimonium perhibeo
Markups
Names Markup:
Omnibus ad quos presentes littere pervenerint P vice archidiaconus Glouc salutem in domino Noverit universitas vestra quod controversiam que diu vertebatur inter R priorem Lanthon et Amisium de Wodestoke servientem domini regis super advocatione ecclesie de Wenrich hoc modo me presente conquievit Predictus A presentavit quendam clericum R nomine ad prefatam ecclesiam sicut prius recognitum fuit in curia domini regis quod hoc de iure facere potuit cuius presentationem predictus prior concessit et ratam habuit et predictus Ami[sius] pro dei amore et petitione multorum concessit eam ab eo die pertinere ad ecclesiam de Berninton tanquam capellam ad matrem sicut ipse prior prius eam vendicaverat et quod predictus R clericus teneret eandem [A] matrice ecclesia in perpetuam vicariam reddendo i aureumnumeral annuatim et pro fructibus alium aureum ita quod ii annuatimnumeral solvet Ipse vero A clavem predicte capelle super altare matricis ecclesie posuit quam prior ibi recepit et michi tradidit Ego vero R clericum ad ipsius prioris presentationem [institui in predicta capella] ecclesia Wygornensi tunc vacante Hiis vero quia me presente facta sunt et tunc curam archidiaconatus gessi per litteras meas sigillatas testimonium perhibeo