Charter Document - 01350289
| Charter Number: | 01350289 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1185 - 1186 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus de Haydr Linc ecclesie canonicus et vice archidiaconus salutem in domino Ad universitatis vestre volumus devenire notitiam quod eo tempore quo vices archidiaconi Lincl gessimus Alexander clericus de Aburn frater Alvredi de Hadint in presentia Baldwinus domini Cant et in conspectu Gilbertus Rofens episcopi et Godfrisus de Luci et Willelmi de Norhala et magistri Henrico de Norhant et Petro de Bleis et aliorum multorum quicquid iuris in ecclesia de Ab[urn] et eius pertinentiis habebat sponte et sine aliqua coactione in manu nostra resignavit et ab prefata ecclesia et beneficiis eius penitus se deposuit Nos igitur divine pietatis intuitu et assensu et consilio Baldwinus domini Cant ad presentationem et iusta petitione domini Radulfi de Albenei ad quem ius patronatus predicte ecclesie pertinere dinoscebatur priorem et conventum de Belver in supradictam ecclesiam vacantem personam canonice instituimus et in corporalem eiusdem ecclesie possessionem misimus salva in omnibus Linc ecclesie dignitate Ne igitur institutio ista in processu temporis in irritum revocetur eam scripti nostri munimine et sigilli appositione corroboravimus Hiis testibus magistro Emm sub decano Linc magistro Hugone de Lund et Ricardo de Kima canonicis Linc cum ceteris aliis
