Charter Document - 01350281

Charter Document - 01350281


Charter Number: 01350281
Cartulary Title: Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1196
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus permissione divina electus Abrinc salutem in vero salutari Noverit universitas vestra magistrum Willelmum de Flamevill resignasse in manu nostra qui tunc temporis archidiaconatum de Richemund habebamus ecclesiam de Marth[o]n et nos ad eius petitionem intuitu caritatis et sancte religionis eandem ecclesiam canonice assignasse canonicis de Semplingh in puram et perpetuam elemosinam et eos personam eiusdem ecclesie instituisse Quod ut fidelius conservetur scriptum presens sigilli nostri munimine dignum duximus roborare

Source (click image below to view full size)