Charter Document - 01350238

Charter Document - 01350238


Charter Number: 01350238
Cartulary Title: Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Surrender
Date: 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus archidiaconus Dorset salutem Noverit universitas vestra quod cum ecclesie de Lim et de Halgestoke nobis sicut aliis archidiaconis Dorset predecessoribus nostris in omnibus respondissent sicut alie ecclesie parochiales eiusdem archidiaconatus et ipse postmodum in prebendam Sar ecclesie fuissent assignate et Simoni filio Roberti in prebendam collate nos spontanea voluntate interveniente et auctoritate domini H Sar episcopi totum ius archidiaconale quod in eisdem habuimus ecclesiis et earum pertinentiis predicto Simoni et successoribus eius in perpetuum remisimus Ita quod idem Simon vel eius successores nobis vel officialibus vel successoribus nostris in nullo respondere teneantur nomine predictarum ecclesiarum preterquam in denariis beati Petri Acta sunt hec in capitulo Sar in presentia domini H Sar episcopi presentibus et testantibus Iordano decano Waltero precentore Bald[ewino] cancellario Rann[ulfo] thesaurario Galfrido archidiacono Bercsir Willelmo archidiacono Wiltesir Unfrido archidiacono Sar Wimundo subdecano Iohanne succentore magistro Simone de Scal magistro Iohanne de Bridiport Roberto de bella fago Philippo de Havekeschirch Willelmo de Cicestr magistro Roberto de Linc Willelmo de Wamberga et Ioscelino fratre suo Ioscelino archidiacono Cicestr Rogero de Basing Roberto de Valeines Thoma de Lond

Source (click image below to view full size)