Charter Document - 01350201

Charter Document - 01350201


Charter Number: 01350201
Cartulary Title: Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1187 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis per archidiaconatum Essessie constitutis Robertus Banastre archidiaconus Exex salutem in domino Ad communem vestri volumus devenire notitiam nos inspexisse litteras Lucii pape iii pie memorie quibus indulsit abbati et canonicis regularibus de Walth[am] ecclesias suas quarum ius patronatus ad eos spectare dinoscitur in proprios usus convertere et earundem libere frui beneficiis Cum vero ecclesia de Nasinges vacaret que ad advocationem prescriptorum abbatis et canonicorum pertinebat nos ipsos in predicta ecclesia de Nasing introduximus et in corporalem possessionem eiusdem ecclesie misimus salvo per omnia iure London episcopi et eius officialium Verum quoniam id ratum et inconcussum in posterum permanere volumus carte nostre attestatione et sigilli nostri appositione confirmamus Testibus his Roberto de Walda decano magistro Radulfo de Alcrug magistro Adam de Stokes Gill[eberto] de Leit Waltero de Berking Edgaro de Wudeford Stephano capellano de Walth[am] Radulfo de Wanested Fulcone de Berking Herebert Roberto de Berking Hai Rogero clerico et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis per archidiaconatum Essessie constitutis Robertus Banastre archidiaconus Exex salutem in domino Ad communem vestri volumus devenire notitiam nos inspexisse litteras Lucii pape iiinumeral pie memorie quibus indulsit abbati et canonicis regularibus de Walth[am] ecclesias suas quarum ius patronatus ad eos spectare dinoscitur in proprios usus convertere et earundem libere frui beneficiis Cum vero ecclesia de Nasinges vacaret que ad advocationem prescriptorum abbatis et canonicorum pertinebat nos ipsos in predicta ecclesia de Nasing introduximus et in corporalem possessionem eiusdem ecclesie misimus salvo per omnia iure London episcopi et eius officialium Verum quoniam id ratum et inconcussum in posterum permanere volumus carte nostre attestatione et sigilli nostri appositione confirmamus Testibus his Roberto de Walda decano magistro Radulfo de Alcrug magistro Adam de Stokes Gill[eberto] de Leit Waltero de Berking Edgaro de Wudeford Stephano capellano de Walth[am] Radulfo de Wanested Fulcone de Berking Herebert Roberto de Berking Hai Rogero clerico et multis aliis