Charter Document - 01350088
Charter Number: | 01350088 |
---|---|
Cartulary Title: | Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus de Burnham archidiaconus de Buchingeham omnibus ad quos iste littere pervenerint salutem Noverit vestra presens universitas et tota futura posteritas nos presentes fuisse ubi Alexander Lincolniensis episcopus [Wygo]dum abbatem Oseneie admisit in ecclesia de Stanes et instituit ad presentationem Willelmi de Braci Postea vero cum essent in [nostra] presentia in sinodo apud Ailesberi Hugo abbas Osen et Gillebertus de Braci idem Gilebertus donationem patris sui Willelmi quam fecerat de predicta [ecclesia de] Stanes abbati et canonicis de Osen viva [voce] confirmavit et ratam habuit et exinde cartam suam eis dedit Nos igitur in memorata sinodo confirmationem memorati Gileberti [ratam] habuimus et auctoritate Lincoln ecclesie confirmavimus et abbatem Hugonem in iam dicta ecclesia [de] Stanes de novo admisimus Et preterea cum iam dictus Gilebertus prefatis abbati et canonicis controversiam movisset super una hida terre [quam] ipsi possederant et diutius coram iusticiariis domini regis [causa] esset v[entilata in eadem] sinodo [confessus] est se dedi[sse eis dictam terram et in auctoritatem sue donationis cartam] suam eis dedit Unde et nos eandem donationem auctoritate Lincoln ecclesie confirmavimus Hiis testibus Roberto priore de Neuport Radulfo monacho de Heddenham magistro Alardo Roberto de Burneham Ricardo canonico de m[es]send Roberto Walingef canonico Sancte [Fri]deswide Radulfo decano de Horewude Iohanne capellano de Stowe Roberto capellano de []indune Philippo clerico de Osen magistro R de Ailesberi Benedicto persona de Her[twella]