Charter Document - 01350079
Charter Number: | 01350079 |
---|---|
Cartulary Title: | Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit Robertus archidiaconus de Buching salutem Veritatis assertio libera et sine offensione solet procedere quotiens certis rerum nititur argumentis et celeberime opinionis attestatione vallatur Hac igitur consideratione inducti hoc quod in nostra presentia in capitulo nostro apud Cestresham cui in crastinum sancti Bartholomei proximum post mortem domini nostri regis Henrici secundi deo auctore presedimus inter monachos Sancti Albani et de Woburne super quibusdam decimis de novalibus Radulfi de Wedon actum est in publicam deferre notitiam congruum iudicamus Conquerebantur quidem nobis monachi Sancti Albani se absque iure et ratione per violentiam laice potestatis decimis de essartis Radulfi de Wedon spoliatos fuisse quas monachi de Woburn in detrimentum iuris ecclesie Sancti Albani colligere aliquandiu et irrationabiliter possidere et in usus suos convertere invitis monachis Sancti Albani presumpserunt quas etiam monachi Sancti Albani per tempora longa et dies multos ecclesie sue pertinuisse et se illas cum omni integritate aliquando per interpositam personam videlicet per firmarios suos illarum decimarum percepisse constanter asserebant donec per laicam potestatem eis possessio decimarum predictarum perturbaretur et ad hoc docendum totius capituli et confinii testimonium audacter flagitabant Monachi de Woburn nichil in contrarium probare potuerunt set aliquando decimas illas se percepisse dicebant et eas sibi in pace permitti postulabant Nos vero qui veritatis et iustitie servi sumus veritatis et iustitie tramitem prosequi desiderantes ut iusticia utrique partium quod suum erat rationabiliter exiberet iudicium capituli fecimus exinde in commune proferri iudicantes vero monachis Sancti Albani decimas pretaxatas libere de cetero percipiendas et possidendas adiudicaverunt Sententia vero sicut intelleximus legitime et iuste prolata monachos Sancti Albani in possessionem decimarum illarum misimus sicut iuris ordo postulabat Qui postquam decime celebri sententia eis adiudicate fuerunt ne quid in preiudicium ecclesie sue super decimis illis aliquid mollirentur audiente toto capitulo solempniter appellaverunt Hoc in presentia nostra die supradicto et loco actum fuisse testamur et ideo scriptum sigilli nostri testimonio roboramus His testibus Anketillo quondam priore de Messenden magistro Alardo officiali Laurentio decano Petro de Witecherche Willelmo capellano prioris de Dunestaple et Willelmo capellano Ricardo Barre et Thoma capell de Aumodesham Radulfo de Wedon Ricardo de Broch et multis aliis