Charter Document - 01350037

Charter Document - 01350037


Charter Number: 01350037
Cartulary Title: Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1190 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cirographvm Hec est conventio facta inter H abbatem Tavistoch et archidiaconum Cornub et inter Iordanum et Willelmum et Reginaldum fratres Iohannis quondam vice archidiaconi Corn et ceteros consanguineos ipsius I super rebus et catallis et debitis ipsius I Scilicet quod dictus abbas habebit totum bladum et decimas de Lamerton ad suum et monachorum de Tavistoch sustentationem Habebunt etiam abbas et monachi omnia coclearia ipsius i argentea Archidiaconus vero unum palefredum ipsius I cum hernesio Et Willelmus frater ipsius I habebit unum pallium novum de burnet ad opus cuiusdam neptis sue pro portione que illum contingebat de pannis usitatis et de ceteris utensilibus ipsius I que neque de auro neque de argento vel de mazero fuerunt Omnia autem vasa que de auro vel argento sive de mazero fuerint cum ceteris rebus et catallis et debitis que Iohanni debebantur in tres equas partes dividentur quarum unam habebit abbas alteram archidiaconus et tertiam fratres et consanguinei sepedicti I Abbas etiam et archidiaconus si que debebant ipsi Iohanni quieti sunt et erunt in perpetuum set reliqua debita omnia communi labore et consilio et sumptibus inquiri et perquiri debent et inter eos per tres equas partes dividi Si qua vero ab abbate vel archidiacono vel ab aliquo fratrum ipsius i pro his catallis perquirendis ante hanc conventionem promissa sunt unusquisque pro sua promissione satisfaciet Et de his omnibus fideliter observandis abbas et archidiaconus et Iordanus et W et ceteri fratres memorati I fidem corporaliter prestiterunt His testibus Willelmo archidiacono de Dorset Alardo filio Willelmi tunc vicecomite Ricardo Flammanc Roberto de Campellis Willelmo de Cheinna Hugone Cofin Ioele de Buchintun [mi]litibus magistris Petro Picot et Aluredo et Henrico de Melewis Ricardo filio Drogonis canonicis Exon Willelmo de Spinevaus Iohanne Walens Petro fratre Galteri archidiaconi Cornub Willelmo de Burdevill Guidone de Daggevill Radulfo Gave et Gilleberto archidiacono Toton cuius sigillum cum sigillo H abbatis de Tavistoc ad maiorem conventionis securitatem presenti pagine est appositum

Source (click image below to view full size)