Charter Document - 01350034

Charter Document - 01350034


Charter Number: 01350034
Cartulary Title: Twelfth-Century English Archidiaconal and Vice-Archidiaconal Acta [Canterbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Barre Eliensis archidiaconus salutem in vero salutari Notum sit vobis omnibus quod dominus meus Willelmus de Longocampo Eliensis episcopus et domini regis cancellarius dominum Walterum abbatem et canonicos regulares de Waltham in personatum vacantis ecclesie de Badburgeham suscepit et eos in eam instituit et nobis precepit quod eos in corporalem possessionem eiusdem ecclesie mitteremus Nos igitur mandatis illius obedientes predictum abbatem et canonicos in prefatam ecclesiam introduximus et eos in corporalem possessionem prefate ecclesie per manum magistri Galfridi de Cantebrige officialis nostri misimus Testibus hiis magistro Galfrido officiali nostro magistro Michaele persona de Heddenham et alio magistro Michaele clerico domini episcopi nostri Radulfo capellano nostro Briano de Scalariis qui fuit persona in eadem ecclesia ante canon de Waltham Roberto capellano de Sauseton Gervasio capellano de Badburgeham Iohanne clerico de Langeford Iohanne filio magistri Radulfi Waltero filio Hamelini Galfrido Bigot Symone Ruffo Radulfo preceptore de Sausetun Iohanne clerico de Badburgeham Roberto de Henefeld

Source (click image below to view full size)