Charter Document - 01343151
Charter Number: | 01343151 |
---|---|
Cartulary Title: | Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1109 - 1114 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f208v) Durham Cathedral Archive - 1.12.Spec.24 |
Charter:
Ranulfo Dunelmensi Episcopo et omni congregacioni Sancti Cuthberti Nigellus de Albini salutem Dei misericordiam et Sancte Marie Sanctique confessoria Cuthberti vestramque piissimam intercessionem requiro ut mei misereamini quia Deus omnipotens sua justicia gravi me infirmitate corporis percussit et hic jaceo graviter vexatus nesciens quid michi amodo evenire debeat Et propterea rogo ut pro me sitis sicut pro fratre vestro et amico esse debetis Et volo ut sciatis quod ego pro redempcione anime mee reddo et dono Sancto Cuthberto et ecclesie Dunelmensi illa duo maneria que Walthef filius Alsi de me tenebat ultra Teisa scilicet Bermetun et Scirnyngham et inde Sanctum Cuthbertum nunc facio resaisiri Testibus Thoma Archiepiscopo et W de Lile et R de Waluile et Ra de Puntfreit et Henrico de Mooteforti et Hugone de Rampan et Gosfrido de Lile Valete