Charter Document - 01342155

Charter Document - 01342155


Charter Number: 01342155
Cartulary Title: Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1162 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f72v)

Charter:

Robertus Beneit universis fidelibus qui has literas viderint vel audierint salutem Sciatis me quietos clamasse Sancto Cuthberto et Priori et monachis Dunelm karissimis fratris meis pro salute anime mee et omnium parentum meorum et heredum in perpetuum pro me et heredibus meis et omnibus ad me pertinentibus Willelmum filium Hosberni et Martinum filium Rogeri qui aliquando manserunt in Wineston et quos calumpniatus sum tempore Germani Prioris sicut nativos meos de Bliburc Predictos igitur homines cum omnibus catellis et omni generatione eorum dedi et presentis scripti attestatione quietos clamavi prescriptis monachis Et ei quis eosdem homines versus Priorem et monachos aliquo tempore calumpniatus fuerit ego et heredes mei illis eos omnino warantizabimus Pro hac vero concessione recepi lx s a Priore Germano et prescriptis monachis de pecunia Sancti Cuthberti et manu propria eosdem homines in manu jam dicti Prioris traditi ad opus Sancti Cuthberti