Charter Document - 01342151

Charter Document - 01342151


Charter Number: 01342151
Cartulary Title: Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1109 - 1114
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f208v)
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f64r)
Durham Cathedral Archive - 1.12.Spec.24

Charter:

Karissimo domino suo Regi Anglorum Henrico Nigellus de Albini fidele servitium Precor vos karissime Domine in quo post Deum tota mea est fiducia ut quia ego vester [fui] dum potui et vos veraciter dilexi et vobis fidelissime servivi in necessitate mea pro Dei dilectione et vestra dulcissima nobilitate mei misereamini Cum enim ego et in servitio vestro et in aliis operibus meis peccata maxima et bona vel nulla vel modica fecerim de vestra confisus bonitate dulcissima terrulas quasdam quas de ecclesiis habebam ipsis ecclesiis reddidi et dedi Precor igitur vos karissime Domine et quia corporaliter non possum pedibus majestatis vestre spiritualiter obvolutus cum lacrimis et singultibus exoro ut que ipsis ecclesiis reddidi et aliis ecclesiis de dominio meo pro redemptione anima mea dedi majestatis vestra pietas ita concedat et confirmet ne ab aliquo violari queat ullo tempore Terre autem quas ego reddidi ecclesiis hec sunt [] Ecclesie Dunelmensi et Sancto Cuthberto ij maneria que Walthef filius Alsi de me tenebat ultra Teisa scilicet Bermentun et Schirningeham et quicquid ad eas pertinet [] Non de servitio meo sed de bonitate vestra piissime Domine confido