Charter Document - 01342145
Charter Number: | 01342145 |
---|---|
Cartulary Title: | Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1128 - 1129 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f47r) |
Charter:
Henricus Rex Angl Archiepiscopo Eborac et Episcopo Dunelm et Vic et omnibus baronibus et hominibus et fidelibus suis de Episcopatu Dunelmie salutem Sciatis me concessisse Deo et ecclesie Sancti Cudberti et Priori et monachis Sancti Cudberti xxx et viij solidatas terre ultra pontem Dunelmie et iiij libratas terre de Staindropa quas Dolfinus tenet et Bleichestonam que valet xl s et cornagium de Bortona quod Unspac tenet scilicet de uno quoque animali ii d et ecclesiam de Sigestona et j carrucatam terre in Wluestona quam Clibertus tenet Et hec omnia eis concedo sicut Rannulfus Episcopus eas eis reddidit in vita sua quas ante abstulerat et sicut eas eis per cartam suam concessit Quare volo et precipio ut ipsi ista et omnia sua et libertates et quietationes ecclesie sue habeant sicut melius habuerunt die qua Rannulfus ad Episcopatum venit bene et in pace et honorifice usque in sempiternum Testibus Roberto de Sig et Nig nepote Episcopi Sar et R comite Gloec et W de Tanc et Willelmo filio Od et Roberto de Brus et Willelmo de Pontearch Apud S Dionisium in leonibus