Charter Document - 01342049
| Charter Number: | 01342049 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1313 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Register I (fi9r) |
Charter:
Willelmus Prior ecclesie Dunelmensis et ejusdem loci Conventus [] Waltero Gylet pro se et heredibus suis quod ipse et heredes sui libere et quiete habeant et teneant totam terciam partem manerii de Bermeton cum pertinenciis de nobis [] faciendo nobis et successoribus nostris annuatim ad saccariam nostrum Dunelmensis xi solidos ii denarios videlicet que firma fuit antiqua firma tercie partis tocius ville de Bermeton et eciam alia servicia que de dicta tercia parte de jure debentur Concedimus eciam [] dicto Waltero Gylet et heredibus suis quod in dicta tercia parte manerii de Bermeton non distringimus nec districcionem faciemus nec liceat nobis hoc facere pro secta curie ad curiam nostram Dunelmensis facienda vel alibi dum tamen districcio aliqua inveniri poterit in aliis duabus partibus manerii predicti de Bermeton que sunt in seisina Domini Luce Tayleboys Willelmi de Skirnyngham et Roberti de Lomley die confeccionis presencium Que omnia dicta tenementa de predicta secta onerantur Et preterea concedimus pro nobis et successoribus nostris quod nos et successores nostri acquietabimus dictum Walternm Gilet et heredes suos de quibuscumque serviciis et secularibus de mandis de predicta tercia parte manerii de Bermeton versus Dominum Lucam Taylboys et heredes suos in perpetuum [] Datum Dunelmensis idus Februarii anno Domini MCCCXIJ
