Charter Document - 01341203

Charter Document - 01341203


Charter Number: 01341203
Cartulary Title: Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Perambulation
Date: 1162 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f80r)

Charter:

Sciant omnes videntes vel audientes has literas quod tempore Germani Prioris Dunelm ecclesie et Thome filii Willelmi qui tunc dominus erat ville de Hocchale assensu Domini Hugonis Episcopi perambulate sunt divise inter villam de Eluete scilicet Prioris et monachorum et Hocchale villam prefati Thome tam ab ipso Priore quam ab ipso Thome comitantibus eciam nobilioribus et prudentioribus viris de Episcopatu tam clericia quam laicis precedentibus xxiiij probis hominibus de antiquioribus patrie qui juraverunt has esse rectas divisas inter Eluete et Hocchale que subscripte sunt Videlicet ab ulteriore ripa Wiri fluminis ad orientem contra Hoccale per mediam insulam que est in filo aque versus crucem lapideam que paucis antea annis in signum hujus recte divise erecta fuerat et ab ea cruce usque in mediam struthea que proxima est versus Hoccale et per illam medietatem ejusdem struthea sicut extenditur usque ad vivarium quod Germanus Prior ibi fecit ubi altera crux erecta est et inde ascendendo per fossam unam que tendit versus occidentem usque ad spinam ubi tercia crux erecta est et ab eo loco juxta marais quod est a sinistris usque ad genestei ubi quarta crux statuta est et item ab ea cruce per medium genestei declinando parum ad dexteram per exilem semitam usque in introitum nemoris ubi quinta crux levata est et inde per veterem quamdam viam sicut ascendit per medium nemus usque in clivum ad latam viam que tendit a Dunelmo ad Hoccale ubi olim steterat quinta crux in qua cuneus ferreus infixus erat in signum divisarum et ubi sexta cruce nunc elevata xxiiij illi juraverunt et monimentum sempiternum tam ipsi quam omnes qui manus apponere potuerunt avem que berneca dicitur particulatim decerpserunt et ab ea cruce in directum ultra viam per semitam unam que descendit ad rivulum qui dicitur meta inter Eluete et Hoccale et Brune et per eundem rivulum sicut decurrit versus Wer