Charter Document - 01341157
| Charter Number: | 01341157 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1155 - 1175 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f63v) |
Charter:
Rogerius de Coigners omnibus has litteras videntibus vel audientibus salutem Notum sit universis tam presentibus quam futuris quod calumpniam inter Parvam Steintun et Kettun quietam clamavi Deo et Sancto Cuthberto et monachis ejus de Dunelm sicut de terra unde nullum jus habui et hoc feci pro animabus patris et matris mee et parentorum meorum et ipsius veritatis amore et pro honore domini mei Sancti Cuthberti Sciant igitur universi quod ista sunt divise inter predictas villas que et antiquitus fuerunt et subscripte sunt scilicet per fossatum quod extenditur de transverso de Heirigges a capite de Grantesdene usque ad Herewardesflatt et inde per unum sikett sicut circuit Herewardesflatt ex orientali parte et australi usque ad Eldredesweie Volo itaque quod predicti monachi et homines eorum villam suam de Kettun cum omnibus pertinentiis suis per supradictas divisas libere in perpetuum teneant et quiete a me et heredibus meis et hominibus de Steintun et interdico ex parte Dei et mea nequis eis unquam in molestiam faciat Quod si quis heredum vel hominum meorum fecerit Deus et Sanctus Cuthbertus in eum terribiliter vindicent Testibus Domno Hugone Dunelm Episcopo Willelmo Abbate de Burgo Hugone Puteacensi Radulfo Haget vicecomite Ricardo de Punchardun Waltero de Kettun dapifero Waltero de cellario Johanne de la Mare Gaufrido Talun clerico Bartholomeo filio Ade filii Rogeri Rogero de Calethorp Magistro Gocelino et Magistro Ricardo de Coldingham Willelmo filio Gileberti de Kettun Jordano de Lindesaie Thoma et Beiwin et multis aliis
