Charter Document - 01341156
| Charter Number: | 01341156 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1158 - 1172 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f206r) Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f63v) |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Notum sit omnibus per Episcopatum Dunelmensem constitutis Francis et Anglis tam presentibus quam futuris quod ego Rogerus Bertram do et concedo Deo et Sancto Cuthberto et monachis ejus de Dunelmo terram illam de Chettun quam calumpniati sunt in liberam et perpetuam elemosinam secundum divisas sicut eam calumpniati sunt scilicet a loco qui vocatur Grentesdene per fossatum qui in north extenditur usque ad locum qui vocatur Stellesdene pro anima patris mei et matris mee et pro salute anima mee et fratrum meorum et parentum meorum mortuorum sive vivorum et eandem terram liberam et quietam esse volo ab omni servitio excepto quod homines mei de Steinintune habebunt communem pasturam cum hominibus de Chettun secundum consuetudinem sicut habent alia vicina ville in aliis vicinis locis Monachi vero super eandem terram habitacula non facient neque grangiam Hanc donationem mecum fecerunt et concesserunt super altare Sancti Cuthberti per presentem cartam fratres mei With Bertram Willelmus Bertram Ricardus Bertram Rodbertus Bertram Henricus Bertram Nicholaus Bernardus Si quis igitur monachos de eadem terra molestare voluerit ego eam et fratres mei et heredes nostri eam sicut liberam elemosinam nostram defendemus et warantizabimus contra omnes homines ea scilicet conventione quod monachi annuatim tenebunt anniversarium patris et matris mee et me et omnes fratres meos susceperunt in fraternitatem et nobis concesserunt ut simus deinceps participes omnium beneficiorum et elemosinarum ejusdem ecclesie Et ex occasione hujus donationis nostre augebunt conventum Sancti Cuthberti de duobus monachis Si quis vero in posterum hanc donationem meam auferre vel diminuere voluerit inter ipsum et Deum sit in die judicii et Sanctus Cuthbertus requirat de ipso Testes hujus donationis fuerunt Johannes decanus Rodbertus et alius Rodbertus presbiteri Rogerus de Choiner Radulfus filius Willelmi Hugo Burel Ricardus filius Pagani Walterius de Trellesdene Gaufridus filius Rodberti de Thorp Rogerus Dreng Edmundus dapifer Aelur Osbernus Herui Sigar Ooggus burgenses Darlington Gaufridus parmentarius Ricardus de cellario Chamberleng Sewgel et alii multi tam clerici quam laici Et hii fuerunt testes qui divisas perambulaverunt quando Sanctum Cuthbertum et monachos saisivit de eadem terra secundum divisas quas superius nominavimus Ex parte Rogeri Meldredus miles ejus Addam clericus Hucca de Gretam Willelmus Postel Ulf Heruis Normannus Willelmus filius Siuuardi Wlfricus et Aelfumus super venerunt Ex parte monachorum Tomas clericus de Acle Godardus presbiter Thomas de Scirningham Walterius de Bratfertune Swein de Pleseleie Gilebertus de Acle Gilebertus de Chettuna et duo Willelmi filii ejus Rogerus Dreng Chamberleng Thorcheseie Radulfus Sutor Radulfus filius Ogg Rogerus filius Matildis Huctredus de Sancto Johanne Hulchil de Ferie Willelmus filius Sigari et multi alii
