Charter Document - 01341104

Charter Document - 01341104


Charter Number: 01341104
Cartulary Title: Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1246
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f70r)

Charter:

Anno mccxlvj convenit inter Priorem et Conventum Dunelm[] ex una parte et Johannem de Parva Benton de consensu Domini w[] Heyrun domini sui ex altera videlicet quod tota mora a divisa Domini Adae Barat quae facta fuit inter Thomam quondam Priorem et Conventum Dunelm[] et ipsum Adam versus le northwest juxta siketum quod cadit inter dictam moram et terram Domini Adae Barat unde contencio fuit aliquando inter dictos Priorem et Conventum et Adam Barat et ita ascendendo per aliud siketum quod vadit inter moram de Walesend et praedictam moram versus aquilonem usque divisam quae est inter terram de Parva Benton et terram de Walesend remaneat communa dictis Priori et Conventui et hominibus suis de Walesend et dicto Johanni et heredibus suis vel assignatis suis et hominibus suis de Parva Benton Ita quod nec Prior nec Conventus dictae domus nec homines sui nec dictus Johannes nec heredes sui vel assignati nec homines sui de Parva Benton possint de cetero colere vel excoriare dictam moram set in perpetuum inter eos remaneat in communa pastura salvo tamen quod dicti Prior et Conventus recognoverunt pro se et successoribus suis quod illa particula morae quae jacet in le norwest de veteri fossato versus terram arabilem de Benton est solidum praedicti Johannis de Parva Benton et de feodo Domini w[] Heyrun quamquidem particulam morae idem Johannes vendicavit esse suum separabile pertinens ad praedictam villam de Parva Benton tamen nicholominus jacebit in communa pastura in perpetuum inter praedictas villas de Parva Benton et de Walesend ut praedictum est [] Hiis testibus Domino Hugone de Bolebek Domino r[] de Kamehov Domino r[] de Cressewell Hugone de Burneton Laurencio de Ponhope Galfrido de Norhampton et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno mccxlvjdate convenit inter Priorem et Conventum Dunelm[] ex una parte et Johannem de Parva Benton de consensu Domini w[] Heyrun domini sui ex altera videlicet quod tota mora a divisa Domini Adae Barat quae facta fuit inter Thomam quondam Priorem et Conventum Dunelm[] et ipsum Adam versus le northwest juxta siketum quod cadit inter dictam moram et terram Domini Adae Barat unde contencio fuit aliquando inter dictos Priorem et Conventum et Adam Barat et ita ascendendo per aliud siketum quod vadit inter moram de Walesend et praedictam moram versus aquilonem usque divisam quae est inter terram de Parva Benton et terram de Walesend remaneat communa dictis Priori et Conventui et hominibus suis de Walesend et dicto Johanni et heredibus suis vel assignatis suis et hominibus suis de Parva Benton Ita quod nec Prior nec Conventus dictae domus nec homines sui nec dictus Johannes nec heredes sui vel assignati nec homines sui de Parva Benton possint de cetero colere vel excoriare dictam moram set in perpetuum inter eos remaneat in communa pastura salvo tamen quod dicti Prior et Conventus recognoverunt pro se et successoribus suis quod illa particula morae quae jacet in le norwest de veteri fossato versus terram arabilem de Benton est solidum praedicti Johannis de Parva Benton et de feodo Domini w[] Heyrun quamquidem particulam morae idem Johannes vendicavit esse suum separabile pertinens ad praedictam villam de Parva Benton tamen nicholominus jacebit in communa pastura in perpetuum inter praedictas villas de Parva Benton et de Walesend ut praedictum est [] Hiis testibus Domino Hugone de Bolebek Domino r[] de Kamehov Domino r[] de Cressewell Hugone de Burneton Laurencio de Ponhope Galfrido de Norhampton et aliis