Charter Document - 01341056
Charter Number: | 01341056 |
---|---|
Cartulary Title: | Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1131 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f186v) |
Charter:
Anno ab incarnacione Domini MCXXXJ tercio decimo kal[] Aprilis facta est haec convencio inter Algarum Priorem et monachos Sancti Cuthberti et Dolfinum filium Ughtredi scilicet quod Prior et Conventus concesserunt Dolfino et heredibus ejus Standropam et Standropciram cum omnibus quae ad eam pertinent videlicet in villis et aquis in silvis et in planis sicut monachi eam habent ea convencione quod Dolfinus debet inde reddere Sancto Cuthberto et monachis ejus unoquoque anno iiij libras denariorum ad hos terminos scilicet infra octavum apostolorum Petri et Pauli xl s et infra octavum Sancti Cuthberti mensis Septembris xl s et ad hoc inveniet Priori et monachis salvos plegios et si plegii incurrerint per pecunias Dolfinus a Priore constringatur quod si pecunia defecerit in terra praedicta per eandem terram constringatur et per hoc non erunt plegii quieti quin reddant per hoc redditum quem Dolfinus debet reddere Sancto Cuthberto et monachis ejus tenebit ipse et heredes ejus post eum Standropam et Standropciram quietam et liberam de omnibus quae ad monachos pertinent quod si Prior eum summonierit per convenientem summonicionem sicut suum tenentem et hoc non sit contra Episcopum vel suos ligios dominos erit ad placita Sancti Cuthberti et monachorum praedictus vero Dolfinus pro hac concessione quam monachi ei concesserunt devenit homo ligius Sancti Cuthberti et Prioris et monachorum salva fidelitate Regis Angliae et Regis Scociae et Dunelm Episcopi Domini nostri et ligiorum dominorum suorum et postea juravit super quatuor Evangelia se fidelitatem a modo Priori servaturam et monachis in omnibus sicut dominis suis salva hac convencione et quod ipse non quereret vel per artem vel per ingenium aliquod nec per se nec per aliquem alium unde Sanctus Cuthbertus et monachi illam terram vel servicium ejusdem terrae perderent Haec omnia facta sunt in die deposicionis Sancti Cuthberti in pleno capitulo videntibus et audientibus hiis subscriptis testibus scilicet Roberto archidiacono et Rannulfo archidiacono et Willelmo de Calvo Monte et Godfrido presbitero de Brauncepath et Renaldo presbitero de Hocht et Meldredo presbitero de Sancto Egidio et Rogero clerico de Bebeburgh et Gaufrido Escoller et Rogero de Soson et Loheringo et Waltero de Mon et Willelmo filio Rannulfi et Johanne de Amundauilla et Roberto et Willelmo filiis ejus et Radulfo Hacget et Ricardo de Bondauilla et Radulfo de Hessewella et Herberto milite et Roberto nepote Episcopi et Unespaco et Cliberto et Gilberto Scotessun et Ealafo de Efnewda de [et] Elsi de Carleton et Ukered de Boterwyk et Aldeu presbitero de Standrop et Gamel filio Edredi et Waltheef de Dent et Arkillo filio Aluoldi et Ulfo Wilaisuna et Baldwino de Pitingdon et Ligulfo de Wyustowe et Gam de Reinenton et Hugelot de Wolueston et multis aliis tam Francis quam Anglicis
Markups
Names Markup:
Anno ab incarnacione Domini MCXXXJ tercio decimo kal[] Aprilisdate facta est haec convencio inter Algarum Priorem et monachos Sancti Cuthberti et Dolfinum filium Ughtredi scilicet quod Prior et Conventus concesserunt Dolfino et heredibus ejus Standropam et Standropciram cum omnibus quae ad eam pertinent videlicet in villis et aquis in silvis et in planis sicut monachi eam habent ea convencione quod Dolfinus debet inde reddere Sancto Cuthberto et monachis ejus unoquoque anno iiij librasnumeral denariorum ad hos terminos scilicet infra octavum apostolorum Petri et Pauli xl snumeral et infra octavum Sancti Cuthberti mensis Septembris xl snumeral et ad hoc inveniet Priori et monachis salvos plegios et si plegii incurrerint per pecunias Dolfinus a Priore constringatur quod si pecunia defecerit in terra praedicta per eandem terram constringatur et per hoc non erunt plegii quieti quin reddant per hoc redditum quem Dolfinus debet reddere Sancto Cuthberto et monachis ejus tenebit ipse et heredes ejus post eum Standropam et Standropciram quietam et liberam de omnibus quae ad monachos pertinent quod si Prior eum summonierit per convenientem summonicionem sicut suum tenentem et hoc non sit contra Episcopum vel suos ligios dominos erit ad placita Sancti Cuthberti et monachorum praedictus vero Dolfinus pro hac concessione quam monachi ei concesserunt devenit homo ligius Sancti Cuthberti et Prioris et monachorum salva fidelitate Regis Angliae et Regis Scociae et Dunelm Episcopi Domini nostri et ligiorum dominorum suorum et postea juravit super quatuor Evangelia se fidelitatem a modo Priori servaturam et monachis in omnibus sicut dominis suis salva hac convencione et quod ipse non quereret vel per artem vel per ingenium aliquod nec per se nec per aliquem alium unde Sanctus Cuthbertus et monachi illam terram vel servicium ejusdem terrae perderent Haec omnia facta sunt in die deposicionis Sancti Cuthberti in pleno capitulo videntibus et audientibus hiis subscriptis testibus scilicet Roberto archidiacono et Rannulfo archidiacono et Willelmo de Calvo Monte et Godfrido presbitero de Brauncepath et Renaldo presbitero de Hocht et Meldredo presbitero de Sancto Egidio et Rogero clerico de Bebeburgh et Gaufrido Escoller et Rogero de Soson et Loheringo et Waltero de Mon et Willelmo filio Rannulfi et Johanne de Amundauilla et Roberto et Willelmo filiis ejus et Radulfo Hacget et Ricardo de Bondauilla et Radulfo de Hessewella et Herberto milite et Roberto nepote Episcopi et Unespaco et Cliberto et Gilberto Scotessun et Ealafo de Efnewda de [et] Elsi de Carleton et Ukered de Boterwyk et Aldeu presbitero de Standrop et Gamel filio Edredi et Waltheef de Dent et Arkillo filio Aluoldi et Ulfo Wilaisuna et Baldwino de Pitingdon et Ligulfo de Wyustowe et Gam de Reinenton et Hugelot de Wolueston et multis aliis tam Francis quam Anglicis