Charter Document - 01341031

Charter Document - 01341031


Charter Number: 01341031
Cartulary Title: Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188 - 1212
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register I (fi65r)

Charter:

Bertramus Prior et Conventus Dunelmensis ecclesie [omnibus videntibus vel audientibus has litteras salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse] fideli homini nostro Gilberto de Billingham filio Reginaldi et heredibus suis lxx acras terre in villa nostra de Wolueston cum iiij acris prati et cum toto tofto quod fuit Rogeri militis et cum j parvo tofto quod fuit Holfi presbiteri in es cambium tocius terre sue quam habuit in villa de Billingham infra villam et extra Tenendas [et habendas illi a heredibus suis de nobis] libere [et quiete et honorifice] Reddendo inde nobis annuatim v solidis [ad duos terminos scilicet meditatum ad rogatione et medietatum ad festum sancti Martini in hyeme] cum vero commune auxilium per totam terram nostram posuerimus prefatus Gilbertus et heredes sui dabunt tamen quantum pertinet ad tantum terre in prefata villa de Wulueston Predictus vero Gilbertus et heredes sui sequentur molendinum nostram sicut ceteri homines nostri [Et sciendum est quod sepe dicto et heredes suis warantizabimus nobis predictam terram contra omnes homines et nos warantizabimus illi et heredibus suis predictam terram de Wulueston] Hiis testibus Johanne de Ketton Ricardo Brun Willelmo de Acle Willelmo de Bischopton Petro le Marescal Waltero de Het et multis aliis