Charter Document - 01341020
| Charter Number: | 01341020 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feodarium Prioratus Dunelmensis [Durham] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1180 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Register I (fi28r) |
Charter:
Germanus Prior et Conventus Dunelm ecclesie [] Rogero de Kybbleswnrth villam de Coken in bosco et plano in aquis et viis in semitis in pratis et pascuis et in omnibus ad eam pertinentibus Tenendam de nobis in feodo et hereditate sibi et heredibus suis in excambium pro terra sua de Wulueston quam de nobis tenebat et quam ipse pro eodem villa de Coken et pro l marcis quas ei dedimus quietam nobis omnino clamavit et per baculum in manu Prioris reddidit et abjuravit pro se et heredibus suis in perpetuum in presencia Domini Hugonis Dunelmensis Episcopi et baronum Episcopatus in pleno placito apud Dunelm anno Dni MCLXXX v nonis Marcii Reddet autem inde nobis singulis annis ii s de eadem villa scilicet xii d ad Pentecosten et alios xii d ad festum Sancti Martini Volumus ergo quod predictam villam teneat per prefatum servicium hereditarie et honorifice liberam et quietam ab omnibus aliis serviciis et consuetudinibus ad nos pertinentibus Concedimus eciam ipsi et hominibus in Coken residentibus quod habeant tantum propriis averiis suis communem pasturam cum hominibus nostris de Reininton inter Coken et Reininton Teste capitulo nostro
