Charter Document - 01330007
Charter Number: | 01330007 |
---|---|
Cartulary Title: | Ecclesiastical Documents [Bath] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1210 - 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Ego Petrus de Alto Bosco miles concessi et relaxavi et quietum clamavi Abbati et Conventui Sancti Benedicti de Hulmo totum jus et clamium que habui vel habere potui in senes calcia Cenobii Sancti Benedicti de Hulmo quo clamavi esse procurator et dapifer dicte domus et in hundredo de Tunstede que clamavi tenere ab eisdem memoratis Monachis in feodo et in Thurgertone et in Thweit et in Antingham et in Sypedene cum omnibus pertinenciis ad hec predicta spectantibus unde placitum motum fuit inter nos in curia Domini Regis pro me et heredibus meis in perpetuum Concessi etiam et dedi et quietum clamavi dictis Abbati et Conventui in perpetuam elemosinam totum jus et clamium que habui vel habere potui in toto tenemento et redditu qure habui in villa de Westwye cum omnibus pertinenciis pro me et heredibus meis in perpetuum illi et successoribus suis habenda et tenenda libere quiete bene et in pace sine omni calumpnia vel contradictione de me et heredibus meis in perpetuum Pro hac autem concessione relaxacione donacione et quieta clamacione dederunt mihi dictus abbas et Conventus septemdecim libras argenti ad uberrimam sustentacionem mee paupertatis in mea senectute annuatim ad duos terminos percipiendas in tota vita mea tantummodo scilicet ad Pentecostes et ad festum omnium Sanctorum Ita quod nullus heredum meorum aliquid juris in dictis septemdecim libris post obitum meum poterit habere Et ut hec concessio relaxacio donacio et quieta clamacio firma et stabilis perseveret huic scripto in modum Cyrographi confecto sigillum meum apposui Hiis testibus Stephano de Waltone Stephano et Thoma filiis ejus Johanne de Ludham Johanne Pincerna Roberto de Skeghetone Galfrido de Crakeforde Radulpho de Scothowe Ricardo fratre suo Adam de Hecham Johanne filio Warini Willielmo de Burewde et aliis