Charter Document - 01330003

Charter Document - 01330003


Charter Number: 01330003
Cartulary Title: Ecclesiastical Documents [Bath]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1155
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Venerando fratri et amico Rannulfo abbati de Billewas ejusdemque loci conventui Frater Ricardus dictus abbas et Conventus Savignei salutem et dilectionem In nomine domini nostri Jesu Christi committimus atque concedimus vobis et domui vestre curam et dispositionem domus nostre Sancte Marie Dubline imperpetuum habendam ut vos et domus vestra secundum tenorem ordinis Cisterciensis curam ejusdem domus quasi filie vestre et a vobis egresse in omnibus et per omnia habeatis et ipsa vobis et domui vestre tanquam matri sue juxta eundem tenorem ordinis Cisterciensis semper et ubique respondeat et obediat Facta est autem hec nostra commissio atque concessio in communi capitulo Savignei anno ab incarnatione domini MCLVJ sexto kalendas Decembris Teste Arraudo priore et Gaufrido suppriore et Unfrido cantore et Roberto et Guillelmo et Gaufrido cellarariis et Hugone sacrista et Roberto magistro noviciorum et Hugone infirmario et Christiano hospitali et Guillelmo portario et universo capitulo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Venerando fratri et amico Rannulfo abbati de Billewas ejusdemque loci conventui Frater Ricardus dictus abbas et Conventus Savignei salutem et dilectionem In nomine domini nostri Jesu Christi committimus atque concedimus vobis et domui vestre curam et dispositionem domus nostre Sancte Marie Dubline imperpetuum habendam ut vos et domus vestra secundum tenorem ordinis Cisterciensis curam ejusdem domus quasi filie vestre et a vobis egresse in omnibus et per omnia habeatis et ipsa vobis et domui vestre tanquam matri sue juxta eundem tenorem ordinis Cisterciensis semper et ubique respondeat et obediat Facta est autem hec nostra commissio atque concessio in communi capitulo Savignei anno ab incarnatione domini MCLVJ sexto kalendas Decembrisdate Teste Arraudo priore et Gaufrido suppriore et Unfrido cantore et Roberto et Guillelmo et Gaufrido cellarariis et Hugone sacrista et Roberto magistro noviciorum et Hugone infirmario et Christiano hospitali et Guillelmo portario et universo capitulo