Charter Document - 01320095

Charter Document - 01320095


Charter Number: 01320095
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de la Mara pro salute mea et uxoris mee et tam heredum meorum quam antecessorum meorum dedi et concessi Deo et Beate Marine et Monachis de Flaxlega totum pratum meum apud Tukeleiam quod scilicet jacet in longum subtus campum Abbatis de Glocestre et subtus terram predictorum monachorum quam habent de Amifio de Tukeleia tenendum et habendum de me et heredibus meis in perpetuum liberum et quietum ab omni servitio et consuetudine Reddendo mihi et heredibus meis annuatim quatuor solidos ad festum Sancti Kenelmi Martyris et duas botas rubeas ad festum Sanctorum Omnium pro omni servitio ad me et heredes meos pertinente Et quia quod hec mea donatio et concessio rata sit in perpetuum presenti carta et sigilli mei impressione eam confirmavi His testibus Willelmo de Berkele Radulpho de Wilintun Roberto de Deudeswell Bertramo de la Mara Hamelino de Gundeville Henrico de Barris et multis aliis

Source (click image below to view full size)